Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 300
Unproofread scanNot analysed yet
Animaduersio circa dicta. Caput V. N hac disputatione, cui artifici competat demonstratio circa an est entis abstracti, verbobu, sius forte, quam decuisset, in scholis est altercatum. Et forte ratio tantę verborum multiplicita tis inde orta est, quod rixatum est indistincte. Aliud enim est probare ens abstractum esse, &aliud probare Deum esse; quae duo fuere in eadem disputatione confusa. Ens quidem abstractum significat totum genus entis, quod est supra materiam: Deus, communiter, significat primum abstractorum, quod est caput, &princeps totius entis. Primum attinet ad naturalem; secundum non est alterius quam Metaphysici. Ita concludebat Aristoteles 12. Metaphysices. Non est bona pluralitas Principum, vnus ergo princeps. Cum hęc non distinxerintisti, qui quaestiones faciunt, quae erant omni no distinguendae, argumenta extra rem multiplicando confu sionem pepererunt. Modus autem progressionis Metaph. ad ta lem ostensionem, hic fuit. Habito abstractorum numero, progre ditur Arist. ad inueniendum, vnum, diceret Plato, quod est in eo numero Principium; hoc autem est Deus naturae, &totius entitatis princeps. Vtens igitur acceptis a naturali Philosopho principijs ex motu, eo deducitur, vt accipiat ordinem exquisitum, &necessarium primorum motuum, qui sunt motus coelestes, quorum numerum sumit ab Astrologo praecipue. Quibus assumptis adiungit ipse propriam Metaphysici considerationem de bono vniuersi, &sic facit demonstrationem. Non possunt entia esse bene disposita, si plures sint fines primi, ad quos debeant ordinari; sed entia non possunt non esse bene disposita, ergo necessarium est esse vnicum primum finem, qui dominetur toti enti, &ad quem omnia ordinentur; &hic est Deus. Inde apparet non nisi ex motu inuentum esse ens abstractum, &ad Dei inuentionem etiam motum condu xisse. Quare, si Auerroes contendit contra Auicennam, quod sine motu non potest abstractum, &Deus inueniri, bene illum reprehendit; sed male dicit, naturalem probare Deum esse in ratione primi entis, si hoc dicit. Nam solus Metaphysicus hoc facit vltra motum addito proprio medio de ordine vniuersi, quem supponit naturalis, dicens ordinem esse propriam naturam sensibilium.