# Disputatio de coelo 301

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/301

Metaphysicus autem, vt qui de primo fine disserit, quique ostendit causarum progressionem non esse in infinitum, debet demonstrare. Consideratur dictum Platonis. Caput VI. TATVIMVS demonstrationem, quod Deus sit, attinere ad Metaphysicum. Plato libro 10. de legibus id muneris refert in Politicum. Disputationem eo in loco sic instituit. Inducit ser monem de contemptu Deorum, tanquam de illo; qui sit omnium maxime contumeliosus, & maxime a legislatore animaduertendus. Huius triplicem causam ponit. Ait quippe contemptores Deorum ideo eos contemnere, aut quia Deos negant, aut quia, etsi putant esse Deos, illos tamen de rebus humanis curam habere minime arbitrantur; aut tan dem, quia putantes esse Deos, & de rebus humanis curam ha bere, existimant tamen eos, votis, & sacrificijs facile placari. Quibus sic propositis contra vnumquodque acriter contenPlatonis progressio. dit. Cumque Clinias dubitasset, quid ad tales esset dicendum, hospes Atheniensis ad illum. Audiamus o bone vir, quid in nostrum contemptum ioco quodam dicturos illos conijcio. Tum indu cit eos petentes, vt sibi persuadeatur, sufficientibus signis, Deos esse: Clinia vero disputationem instituente, fit primo Demonstratio Platonica. ostensio ex vniuerso, & terra, ex sideribus, ex ornata tempo rum varietate mensibus, & annis distincta, ex Graecorum, & Barbarorum consensu, ex vouendi, supplicandi, adorandique communi consuetudine, ex hoc quod nullus possit perseuera re vsque ad senectam in hac sententia, quod Dij non sint. Re sumpta postea disputatione, statuitur aliud principium, quod est, res omnes vel natura, vel fortuna, vel arte fieri. Ex quo principio hospes Atheniensis hoc profert, Deos non natura, sed arte, & legibus constare. Atque ideo esse alijs alios. Et hac ratione quaeritur, vtrum legislator debeat solum minari subiectis; eos scilicet, nisi credant, Deos esse, vt praescribitur, pęnas daturos. Et constituitur, non ita faciendum, sed quauis persuasione, vel minima, rationibusque vtendum, vt ostendatur, quod Dij sunt. Hinc aggreditur serio perscrutationem, & demonstratione ascendit ad primum mouens, quod est ani ma: quae, omnibus antiquior, suis motibus ducit omnia, quę in terra, quae in mari sunt, quare totius mundi curam habet.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
