# Disputatio de coelo 302

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/302

Atque ideo concludit, oportere arbitrari illam esse Deum. Post hanc Deos constituit, & Solem, & Sidera; & inde, vitarum seriem demonstrans, accipit omnia esse Deorum plena, quod potuit Cato respexisse, cum renuens progredi ad Ammonem, respondit. Nam Deus est quodcumque vides, quocumque moueris. Hancque sufficientem dicit hac de re, quod Dij sunt, demonstrationem, & ad alias propositi partes progreditur. In quibus Platonis dictis tria sunt obseruanda. Vnum est, quod dicitur, Deus legislatoribus esse ex arte, consone ei, quod alibi dixerat, videndum esse, qui dęmon praesit regioni, & hoc praesupposito esse leges ferendas. Alterum est, quod ponit Deos, Animam mundi, & alia sensibilia. Tertium, quod ex motu inuenit Deum, sed sistit in mouente seipsum, quod est anima mundi, & ea post illam, quibus proximius & praestantius vita communicatur. Haec Plato. Mihi autem primo sese offert, amplificanda Dei optimi maximi eminentia. De quo quicquid cogitamus, cogitandum occurrit ante omnia, neque potest esse aliquis, qui ad sciendum laboret, quin de illo statim solicitetur. Naturalis, & Metaphysicus maxime; Mathematicus concurrit cum illis in hac inuestigatione; nunc ex Platone etiam Politicus. Quare accipitur, nihil boni sine Deo. Debet autem facere hanc persuasionem Politicus, quia nulla politica est sine religione, sic Plato librum de legibus auspicabatur. Legum conditorem Deumne aliquem, an hominem existimas? Hinc dictum est apud Plutarchum. Ciuitas visa est aliqua sine muris, nulla sine templis, sed fuerit gentibus haec cura. Nobis ipse sese praebuit legislatorem, qui non alia vsus est demonstratione, vt ostenderet, quod Deus sit, quam ista, quod seipsum nobis aperuit, & cum nobis est conuersatus. Secundo sese offert considerandum, quod & Plato ex motu Conuenit Pla to cum Arist. progreditur, vt facit Aristoteles, sed non vtitur illo, prout sit Differt Plato infinitus, at solummodo prout est motus. Vnde non perducit ab Aristot.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
