# Disputatio de coelo 303

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/303

ad mouens separatum, vt fecit Aristoteles, sed tantum vsque ad animam, quae licet facta sit ante mundum in Timaeo, est ta men facta ex lineis. Vnde intelligitur habere naturam exten sibilem quouis modo ad informandum in materia. Et praeterea fuit per vniuersum extensa, dum a centro se porrigens to tum dicitur fuisse circumplexa. Quod vero dicit Plato. Primum mouens esse seipsum mouens, satis est reprobatum a Philosopho in 8. Physicorum. Et quod male dicatur, animam seipsam mouere, est consideratum in primo de Anima, etiam quatenus proponantur illius motus esse illius actiones; vt velle, considerare, & alia, quae ibi Plato recenset. Etenim etiam in istis motibus ostensum est falsum esst, quod anima seipsam moueat, quia hae sint affectiones communes corpori. Pro re autem nostra, qua statuimus, Metaphysici esse hanc ostensio nem, quod Deus est, non autem Politici, hoc est dicendum. Deus ordinatur ad regimen Vniuersi secundum se: Et sic Rei determinatio. scientifice ad Deus attinet bonum vniuersi, quod inordine est collocatum. Ordinatur postea a legislatore ad regimen po puli. Et sic legislator debet ostendere, non quod sit simpliciQuo differunt ter, sed quod sit, prout illam ad suam legislationem vult praePoliticus, supponere. Id autem facit persuasionibus quibusdam, & siMetaphys. gnis, quod & Plato ipse proponit. Quod vero demonstratio ducens ad animam mundi, videtur esse supra Politicum, obseruandum est, Platonem supra anima mundi ponere & Men tem, & Bonum. Politicus autem non deducit ad haec, tanquam ad Deos, quia demonstrationem vult esse popularem, cui satis est ostendisse, quod in mundo est Diuinitas. Ex quo postea ad vsum legum, vt dicebat Aristoteles 12. Diuinorum alia possent persuaderi, Dijs aduocatis, vbi oporteat, & quomodo oporteat. Illud vero est dignum consideratione, quod ista, quae supra animam sunt, mentem scilicet & bonum, non inquirit Politicus, vt facit Aristoteles, Deum entitatis totius Principem, neque etiam Plato alia consideratione ista vestigat, sed videtur ipsa praesupponere. Quod Aristoteli non est visum debere fieri, qui etiam inquisitionem de bono vniuersi duxit faciendam, statuitque hoc bonum in Ordine esse positum, cuius Ordinis rationem esse positam in Deo omnium principe optime docet sub exitu 12. Diuinorum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
