# Disputatio de coelo 304

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/304

Dubitatio nascens ex dictis. Caput VII. VPPONIT habita disputatio, Abstracta esse multa, quod non videtur ita leuiter asserendum; non mediocris enim est dubitatio, vtrum ens abstractum sit multiplicabile. Omitto nunc Platonem, qui Ideas ponens videtur multiplicare abstracta iuxta species sensibilium. Siquidem ponit Deas mundum intelligibilem constituentes, ad quorum exemplar factae sunt species sensibilium in hoc mundo. Etenim Ideae non sunt prorsus sine materia, quare nescio, an prorsus nomine, Abstracti, sint appellandae. Sed haec de Ideis est quaestio per se consideranda. Nunc istud quaerimus. Ens abstractum fuit inuentum per motum coeli. Dubitamus igitur, vtrum in eo sit multiplicatio, qualem ponimus in coelorum motu, hoc autem nihil aliud est, quam quaerere, vtrum sicuti in vna specie sunt plura indiuidua, aut in vno genere plures species, ita possit esse multiplicatio in Abstractis. Adsunt rationes contendentes, non posse vllo modo ens abstractum hoc pacto multiplicari. Dicebat Auerroes commento 5. libri 3. de Anima hoc fieri non posse, nisi habeant materiam aliquo modo, quod nos opportune considerabimus, quando loquemur de essentia intelligentiarum. Nunc alia consideranda. Et prima argumentatio, quod non possit esse numerus in abstractis, fit passim hoc pacto. Quod abstrahit ab vno genere, abstrahit ab omnibus conditionibus illius generis; ens separatum abstrahit a quantitate, ergo abstrahit ab omnibus conditionibus quantitatis: Numerus ad quantitatem attinet, quia est quantitas discreta, ergo in abstractis non potest esse multitudo.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
