# Disputatio de coelo 307-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/307-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/307-2

euadit obiectum sensus, quatenus scilicet simul cum sensibili proprio varie ipsum potest afficere, & moueri. Et tunc dicitur, non esse sine anima, quia prout est in tali respectu ad sensum, respicit actum suae sensibilitatis. Eo modo, quo color, prout est visibilis, respicit visum ratione suae visibilitatis, qui actus non habetur nisi per sensum actu iudicantem. Vnde di citur, quod sensus actu, & sensibile actu, idem sunt. Qui postea actus, vel attenditur in reali effectu, vel in sola possibilitate.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
