# Disputatio de coelo 308

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 308. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/308

Et sic refertur sensus actu, sensibili actu, sensus potentia, sensi bili potentia. Verum si refertur ad sensum, quomodo dicitur a Philosopho, quod non numerat nisi intellectus? Ratio est, quia numeratio potest esse confusa, & distincta. Confusa est illa in qua cognoscimus esse discretum rerum, & multitudinem in illis; Distincta est illa, in qua habemus ordinem primi, secundi, tertij, & sic sigillatim. Sensus non ponit ordinem in numero, sed solum cognoscit numerum disiunctione vnitatum, prout scilicet sunt res discretae, non prout sint ordinatae. De ratione autem numeri proprie accepti est ordo primi, & secundi, qui est solius rationis. Et hoc est, quod respiciebat Aristoteles, cum dicebat, numerum non esse sine anima, & fine intelligentia, quia faciebat eam considerationem propter prius, & posterius, quae in tempore definiendo erant accepta, prout dicunt ordinem, aut in partibus motus, aut in momen tis. Neque dicerem ego, numerum esse vnitatem repetitam, sed adderem pro rei dilucidatione, cum ordine, quia si accipiamus mille vnitates, quatenus singula est vnitas, facimus numerum, sed indistincte sub ratione solum multitudinis. Sed singula vnitatum remanet vnitas aeque ac altera, cum ordina mus vnam vnitatem post aliam: Subordinantes primam secundae, facimus duo, & tertiam secundae facimus tria, & hoc pacto numerum proprie constituimus. Quem ordinem esse numero essentialem, videtur clare dicere Aristoteles, qui loco situs, qui est de essentia continui in praedicamento quantitatis, ponebat ordinem primi, & secundi in numero. Ad rem nostram nunc deuenientes dicimus. Vnum, quod conuertitur cum Ente, dicere diuisionem a se. Ex qualibus vnitatibus non fit numerus, quia numerus proprie non est sine ordine primi, & secundi; ac proinde non est sine relatione vnius numerati ad aliud numeratum: Quae relatio non accipitur, nisi quatenus vnum dicit diuisionem, & separationem ab alio. Huius autem generis vnitatem debere esse in intelligentijs, patet, quia de sua substantia debent esse ordinatae sub prima Vnitas qualis vna. Quare ibi, non solum ex libito numerantis, vt est in mulin intelligentis rebus, quae non sunt ad inuicem ordinatae; velut in numetijs.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
