Latin
309
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 309
Unproofread scanNot analysed yet
ro hominum, qui sunt in theatro, sed ex rei ipsius natura existente ordine, est consequenter ratio exacta numerationis. Quocirca ego sum cum Platone, &Pythagoreis, in omnibus esse numerum etiam in separatis. Peripatetice vero rem tractando, dico, quod sicut in illis qualitas, &actio identificantur essentiae, vt vis intelligendi, &intellectio, quae sunt in eis il larum substantia, ita etiam est de hac quantitate. In materiaQuantitas in intelligentijs. libus quidem vnitas numeralis est distincta ab essentia, quia nascitur ex principijs ab essentia distinctis. In separatis autem vnitas numeralis est per se idem cum vnitate specifica, quare est per se idem cum essentia. Nec puto illud audiendum, quod dicitur, ex trascendente vnitate, quae conuertitur cum entitate, fieri etiam numerum transcendentem, qui sit in intel ligentijs, quia ex talibus vnitatibus non fit numerus, cum non dicant omnino vllum ordinem, sed solam entitatem, prout di cit indiuisibilitatem propositam. Cogitabam etiam, an inde tollatur, vt isti credunt, argumentum, quod in intelligentijs erit accidens, nam haec vnitas trascendens est etiam in quanti tate, &in omnibus accidentibus. Quare, si ibi facit numerum transcendentem, comprehensa etiam entitate quantitatis, erit ibi accidens, nec abstrahent intelligentiae a quantitate. Ad raAd rationes allatas. tiones ita singillatim respondetur. Intelligentiae abstrahunt a quantitate, prout abstrahunt a materia, &sic abstrahunt a di uisibilitate, &magnitudine. Ita Philosophus 8. Physicorum, ostendebat primum mouens esse impartibile, &non habere magnitudinem; non ostendebat non cadere in eum numerum. Immo supra indistincte dixerat, siue vnum, siue plura. Et in 12. Metaphysices quęrit, vtrum sint plures motores separati. Quod addebatur, futurum esse, vt reperiatur accidens in intelligentijs, iam est remotum, quia ibi illa aptitudo est essentialis, est identificata substantiae. Similiter &aliud. Nam numerus, cum sit commune sensibile, ponitur solum sensibilis, vbi sit coniunctus sensibili proprio, quod non est in intelligentijs. Ad secundum aduertere oportet, quod in illis vnitatibus, ad quae ascendimus progredientes a singularibus, est semper inclusa multitudo.