# Disputatio de coelo 311

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/311

Metaphysices habemus eiusmodi perscrutationem, & habemus illam factam ex mo tibus numeratis, acceptamque esse ab Astrolo Cur Metaph. go numerationem. Quaerimus igitur, cur hoc de numero in sit munus Metaphysici, non autem naturalis telligentiarum, non autem na Philosophi; Naturalis quippe considerat pluralitatem moturalis. tuum in coelo, vt habemus 2. de Coelo, vbi reddit rationem, cur in coelo plures motus, cur contrarij, cur inferiores orbes pluribus motis moueantur, cum deberent moueri paucioribus iuxta proportionem descendendo a primo. Sic etiam in 2. de Generatione in fine, pluralitatem in motibus coelestibus considerat ob vicissitudinem generationis, & corruptionis, & ob vniformitatem. Cur ergo non pertinet ad ipsum etiam numerus intelligentiarum, vti ad eum pertinet existentia? Et si numerus motuum est accipiendus ab Astrologo, cur non potius accipit eum naturalis, quam Metaphysicus: Natu ralis quippe est magis propinquus, & affinis Astrologo, quam Metaphysicus. Adeo vt fuerit dubitatum, an Astrologia sit scientia per se, an pars naturalis Philosophiae, in 2. Physicorum. Resolutio debet esse ista. Multitudo abstractorum non Resoluitur dubitatio. potest quaeri a naturali, quia ad eum attinet inquirere multitudinem, ad quem attinet contemplatio de essentia. Sic quęri tur a naturali numerus principiorum in libris Physicorum, quia ibidem essentia consideratur. Sic in 2. de Generatione, vbi essentialiter constituuntur elementa, ibi etiam quaeritur, & constituitur illorum numerus. Cum igitur naturalis non cognoscat essentiam abstractorum, neque etiam scrutabitur numerum. Motus deinde coelestis, per quem ista sunt quęren Motus coeli re fertur ad infe da, attinet magis ad naturalem, prout est talis consideratus in riora, & ad su se, & prout ordinatur ad inferiora, respectu quorum habet ra periora. tionem causae efficientis. Numeratio autem motuum, ex qua ha beatur distincta numeratio intelligentiarum, requirit magis motum, prout motus attinet ad superiora, ad suas scilicet cau sas. Numerat naturalis motus coeli, prout illi pertinent ad inferiora, quia nimirum aeterna est generatio, & est in illa vicissi tudo corruptionis, cuius rei oportet naturalem reddere causam. Ideo considerat varietatem in motu coeli, & sic numerum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
