# Disputatio de coelo 312

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 312. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/312

Eodem modo, dum vult considerare coelum vt animatum, ne cessario considerat motus in coelo, quod fiunt a dextris, aut a sinistris; quatenus etiam tenetur dare causam in proportione, & ordine motuum coelestium, numerat illos, prout fiant ordina te sub primo motu, vel non, secundum paucitatem, & pluralitatem in orbibus sub primo orbe ordinatis, vt reddat causam talium in illis contingentium. Quod fit in 2. de Coelo. Quae omnis numeratio non sufficit pro numerandis intelligentijs, quia est numeratio indistincta, vnde numerus intelligentiarum distincte haberi nequit, vt requiritur. Habetur quidem etiam per istam indistincte, quod nimirum sunt plures, vt 2. de Generatione textu 65. Cum igitur non habeat vim naturalis nu merandorum abstractorum, ita vt habeatur distincta enumera tio, relinquitur, vt id faciat Metaphy. cui nihil deest ad id prae standum. Cum enim cognoscat essentiam, potest ipse sibi accipere ab alio scienitfico numerum proprium motuum, quod non potest naturalis. Dicet aliquis. Si naturalis habet existen tiam, cur non numerum? Ratio est Primo, quia inter illas non est sola distinctio numeralis; sed cum ea coniuncta est distinctio specifica. Deinde cognoscit naturalis solum quod mouent; non quomodo mouent, quod requiritur ad numerum distincte cognoscendum. Dicet etiam aliquis. Metaphysicus accipit ab Astrologo numerum motuum, cur non id faciat na turalis? Potest, & debet hoc facere ille, qui considerat substan tiam abstractorum, non ille, qui eam non attingit. Dicet etiam. Astrologus habet numerum motuum coeli, cur non potest numerare intelligentias? Ipse de talibus non loquitur. Meta phy sicus ex Astrologo hoc facit, quia Metaphysicus est artifex dominus, qui assumit vndique a particularibus scientijs; natu ralis hoc non potest, quia licet sumat & ipse ab alijs artificibus particularibus, non tamen potest hoc facere, nisi ratione propriae considerationis, non egrediendo metas suae rationis formalis. Quaeret aliquis, vtrum Metaphysicus habeat proprium medium? Si Metaphysicus est homo, non habet ob de fectum nostrae cognitionis, quae ducit originem a sensu. Con clusio haec de numero abstractorum dicitur conclusio.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
