Latin
314
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 314
Unproofread scanNot analysed yet
Omne sane abstractum intellectus est; etenim quidquid supra materiam ex tollitur, est intelligens. Vnde vero id accipiatur, tum patebit, cum loquemur de horum intellectione; sicut enim prius nobis fuit considerandum, vnde constiterit esse talium entium, ita tunc oportebit inuestigare, vnde acceptum fuerit tales naturas esse intelligentes. Nunc supponimus ipsas esse intellectus separatos. Est autem vox intelligentia nomen potius significans actum intelligendi, quare quaeritur rationabiliter, vnde hoc nomen sortiti fuerint illi intellectus. Intellectio est alicuius obiecti intellectio. Potest igitur excellere, aut quia sit plurium, aut omnium obiectorum quaecumque intelligibilia sunt, aut quia si non plurium &omnium, sit praestantiorum, &primorum, aut fiat modo praestantissimo, &eminentissimo. Non videtur hoc nomen fuisse istis mentibus tribuendum, quia aut plura aut omnia intelligant; determinandum enim est, De Motor. Coeli Abstract. Sectio II. est, quod nihil intelligunt infra se. Non videtur etiam simpli citer quia praestantiora; etenim hoc nomen ob id soli primae deberetur. Aliae sunt in aliquo defectu. Relinquitur ergo addi &tertium; quod scilicet quia etiam praestantiori modo intelligunt per essentiam nimirum, non per potentiam, vt nostra rationalis anima, &supra illam coelestes faciunt.