# Disputatio de coelo 315

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/315

Contingit igitur iure, ac merito illis haec appellatio, quia sic identificant intellectionem substantiae, & sunt per suam substantiam sua intellectio, cui naturae significandae apprime conuenit no Vocatur Dij. men intelligentiarum. Quod vero Dij sunt appellatae hae sub stantiae, alia est ratio. Ita Plato in Cratylo in voce θέως Videntur vtique mihi Graecorum prisci Deos solos putasse eos, quos etiam temporis barbarorum plurimi arbitrantur, Solem, Lunam, Terram, Stellas, Coelum. Cum ergo haec omnia in perpetuo cursu conspicerent, ab hac natura τῦ θεὶνθεοὺς nominasse videntur. Deus vnde di Vocabulum igitur Deus à θία quod est curro accipitur. Qua ctus. re veteres coelo, quod semper moueretur, id tribuerunt; quam appellationem etiam habemus in Aristotele. Reprehendit Graecos Plato, quia ipse Deos supra coelos statuit, Mentem, & Bonum, quę nihil mouent, vnde Deum etiam supra motum statuit; motum enim incipit ab anima mundi, tanquam a priIntelligentiae mo mouente. In Philosophia autem Peripatetica possumus Dij vocatae dicere, hoc nomen eis tributum fuisse eadem ratione motus, Peripateticis. non tamen quia semper moueantur; sed quia semper moueant. Cum autem sic ratione motus nomen fuerint sortitae; Aristoteles tamen in 12. Metaphysices textu 39. eas hoc nomine vocatas, & sub eo collectim acceptas, absque relatione ad motum, postquam vltra quod mouent, & sic extra se profi ciscuntur; sunt etiam in seipsis permanentes, ita definiuit; Deus est viuens sempiternum, & optimum. Dicitur quidem viDefinitio Dei uens, quia est intelligens, intelligere vero est viuere 2. de Ani ma textu 13. Est autem viuens sempiternum ad differentiam vitae intellectiuae in nobis existenti, quae vita pauco tempore secundum habitum speculationis nobis inest, vt supra ibidem fuerat dictum. Haec vero sempiternitas in duobus consistit. Vnum est, vt sit indeficiens, quod non est in nobis, quia pauco tempore eam participamus. Alterum est, vt non sit interrupta, veluti contingit de nostra speculatione. Contemplatio quidem suapte natura est iucundissima. Sic in 10. Moralium capite 7. Et praeterea assiduissima. Contemplari siquidem aßidue magis quam operari quippiam possumus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
