Latin
316
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 316
Unproofread scanNot analysed yet
In nobis tamen inter rumpitur, cum homines simus. Ita capite 8. Dijs enim beata est tota vita, hominibus autem eatenus, quatenus similitudo quaedam eiusmodi operationis in ipsis est. Et ibidem. Contemplanti vero nulla huiusmodi rerum ad operationem quidem indigentia est; quin fere contemplationi impedimento esse consueuerunt; quatenus vero homo est, compluribusque vitam degit, ex virtute agere proponit. Talibus igitur ad humane se gerendum indigebit. Est itaque Deus viuens optimum, quia contemplatio est perfectißima, &sibi sufficientißima. Ita capite 7. Tum sufficientia, quae dicitur in contemplatiua maxime est. Et infra. Iniellectus vero opera tio tum studio praestare, cum contemplatiua sit, tum appetere praeter seipsam finem nullum uidetur, habereque uoluptatem propriam. quae operationem ipsam auget, &sufficientia quoque &otiositas, &indefatigabilitas, utpote humana, &quaecunque alia heato attribuuntur, ex hac operatione videntur existere. Recte igitur dicitur Deus viuens optimum, cum in sui intellectione semper sit. Aduertendum vero illud est, quod sequitur. Quare uita, &aeuum, continuum, &aeternum Deo inest. Hoc enim est Deus. Quae verba notant sic in Deo haec esse, vt sint ipse Deus. Talia enim per essentiam insunt primis intellectibus, vt infra patebit. Sunt alij duo loci huic similes. Vnus est I. de Coelo textu 100. Alter 2. de Coelo textu 17. in quibus non de Deo pro intellectu abstracto; sed de Deo pro coelo accepto loquitur Philosophus. In 1. quidem de Coelo ait, ea quae sunt disposita super externa latione, significans coelo. Extima enim latio est latio ignis, nulli subijci transmutationi, qua scilicet senescant, dicunturque ista habere optimam vitam, &per se sufficientissimam. Optimum quidem eis inest ex contemplatione, &actione, quia non sunt illorum animae intellectus separati; sed formae in materia, vt supra est dictum. Sufficientissimum per se eisdem adest, quia illorum intelligere, &mouere non est cum indigentia vlla extrinseca. Differunt itaque, quae ibi dicuntur ab istis quae de abstracto dicuntur in Metaphysi cis, propter illud quod subiungitur. Hoc enim est Deus. Quod autem de coelo ea sint intelligenda, notant quae sequuntur. Ait quidem, perseuerant toto aeuo, non dicit, quod sint aeuum, &perseuerantia indicat successionem. Ab ijs dicitur, quod pendet esse, &viuere alijs omnibus, quia motu coeli omnia di sponuntur, illisque nihil est diuinius, quo ista moueantur.