Latin
Caput IX
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 32
Unproofread scanNot analysed yet
Caput IX. VNC circulum esse supra Lunam, ostendunt ex parallaxi, quae est diuersitas aspectus, prout scilicet spectantibus a terra non vbique res su blimis in eodem situ apparet. Haec applicant Astronomi sublimibus a terra distantijs. Imo dicebat Ptolomaeus in Almagesto lib. 9. cap. 1. non aliter eas posse haberi, quam ex hoc vno argumento. Hac igitur via osten dunt, lac non esse infra Lunam, &ostensio redacta ad vsum scholae potest esse huiusmodi. Si lac esset infra Lunam, eadem illius pars non videretur semper in eodem situ sub firmamen to ab eodem oculo in eodem loco existente: Sed eadem pars lactis ab eodem oculo, eodem in loco existente videtur perpe tuo in eodem situ sub firmamento, ergo lac non est sub Luna. Antecedens est sensu compertissimum. Consequentia sic probatur. Signata in latitudine lactis vna extremitate, &posito oculo illam extremitatem spectante in eo situ, in quo linea aspectus coincidat cum linea prodeunte a centro terrę, in cuius superficie est oculus, signabitur per vtramque lineam, ¢ri scilicet, &aspectus in firmamento, vnum punctum, quod sit exempli gratia stella in cuspide Sagittarij, &sic ab il lo oculo videbitur ea extremitas superficiei lactis sub illa stel la.