Latin
322
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 322
Unproofread scanNot analysed yet
Si talpa acciperet visum desineret esse talpa, sed non desineret esse animal: Si vero intelligentia Lunae acciperet perfectionem entis, respectu cuius ponunt in ea priuationem, desineret esse ens. Tunc enim oporteret esse duo prima, quibus positis, tota entitas est destructa; aufertur enim bonum vniuersi, quod est ordo, pro quo non est possibilis pluralitas principum 12. Metaphysices in fine. Deinde non minoris est considerationis, quod priuatio dicit aptitudinem, quocirca male videtur poni, vbi non est aptitudo, quae non est in intelligentijs: Siquidem nulla illarum est apta recipere perfectionem entitatis aliam ab ea, quam habet. Priuatio insuper aliquam dicit naturam; Ita Themistius; Est veluti vna natura, quae alteri naturae accidat, quare videbitur priuatio dicere quandam veram compositionem. Sic subiectum generationis dicitur duplex, quia ponit materiam cum priuatione, quare melius videbitur fieri, si mutetur voca bulum priuationis in vocabulum negationis. Sed postea ratio, cui innititur opinio, nulla erit; &praeterea Deus negatione solet definiri, quare &ipse erit eodem modo compositus. Materia etiam prima definitur negatione, quare videbitur di ci composita. Qui ponunt compositionem ex modo, &modo, mutant verba, vrgentur tamen proprie hoc pacto. Modum definiunt esse adiacentem rei determinationem, vt albo clarum, &obscurum. Sed puto &istos non posse aufugere, quin &prima intelligentia sit composita. Audiant Auerroem in 12. Metaphys. ita scribentem: Deum esse vnum habentem vitam, idem est subiecto, &duo secundum modum, pręsertim cum hic modus sit ens rationis. Cur enim in Deo non ponatur modorum compositio, inspecta relatione, si non vt in alijs; saltem vt ei poterit conuenire? Qui dicunt compositionem ex virtute, &virtute, assumunt formam misti virtute contine re in se formas elementorum; quod nos falsum esse existimamus ex Aristotelis dicto, contineri priores formas in posterioribus, vt trigonum continetur in tetragono; quod sane non est secundum hanc virtutis rationem. Hi praeterea rem non satis explicant, &non est, cur nos quocumque trahit quęlibet prolatio, eo orationem conuertamus.