Latin
324
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 324
Unproofread scanNot analysed yet
plenitudine actualitatis; alias omnes statuimus actus puros quidem, &simplices, ceterum sine hac plenitudine, verum, vt vocant, remissos, sicut dicimus siccitatem ignis. Posset vero hic opponi id, quod dicebat Aristoteles 5. Physicorum texIu19. Magis autem &minus est ex eo, quia plus, aut minus contrarij inest. Sed aduertendum, quod Aristoteles tunc loquebatur de eo magis, &minus, quod resultat ex mutatione quae sit secundum magis, &minus in eadem forma, esse alterationem; non autem ibi determinatur, quod quodcumque deflectit in perfectione alicuius, id deflectat, quia sibi contrarium admisceat. Adnotabat autem Alexander circa siccitatem ignis remissam, eam non propterea esse compositam; est enim remissa seipsa, &ex conditione suae substantiae, ac naturae, non per contrarij administrationem. Habet &Zimara Theoremate 18. propositionem. Remißio fit per administrationem contrarij, quam colligit ex loco citato, &insuper ex 2. de Coelo textu 37. vbi Philosophus loquens de virtute agendi habet, quod remissio fit per impotentiam. Hanc propositionem dicit ipse esse veram in habentibus contrarium, quare in Intelligentijs non habet locum. Sic &lumen remittitur debi litate agentis, non quia habeat contrarium. Quinimo nec vbi est contrarium, ibi omnis remissio est per admistionem contrarij. Ita etiam Zimara consentit, accipiens ab Alexandro 1. Meteoron capite 4. &addit Auicennam in libro de Coelo ca pite vltimo. Quapropter etiam istae qualitates, se ipsis remissae, dicuntur qualitates in summo, quatenus non sunt remisse per contrarium admistum. Simile habet Auerroes 2. de Coe lo commento 15. In coelo enim est pars magis, &minus nobilis, quod tamen magis &minus nobile non dicit compositionem. Sunt ergo Intelligentiae actus simplices, seipsis proportionaliter remissi, &diminuti, prout exigit ordo vniuersi. Laborandum autem est, vt, quo dilucidius fieri potest, hoc totum declaretur. Docuit igitur nos Aristoteles ex notis nobis ad talia ignota per similitudinem esse progrediendum. Ista ipse ex nostra intellectione de abstractorum intellectione 12. Metaphysicę est philosophatus. Accipimus itaque seriem actuum, qui se habent ad inuicem eo modo, quo numeri, &fi Actus sunt vt gurae. Et pro determinata explicatione, accipimus vegetanumeri, &fitiuum, sensitiuum, cogitatiuum; quodque est in istis simul com gurae. ponendis, id dicimus esse in intelligentijs; non tamen simul componendis, quia sunt de se subsistentes, &separatae, sed simul ordinandis. Isti actus propositi propter hanc ordinationem, quam habent ad inuicem, non patiuntur aliquam compositionem.