# Disputatio de coelo 327

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/327

Est Auerrois propositio commento Zimarae opi5. 3. de Anima; de qua Zimara Theoremate nio. 40. vbi statuit ex sententia Auerrois, omnes Intelligentias, prima excepta, esse compositas, quamuis postea de aliquibus reducat compositionem ad positiuum, & priuatiuum, vt supra est explicatum; ponit enim illas compo ni ex actu, & potestate tanquam ex positiuo, & priuatiuo. Argumentum compositionis hoc habet. Duo sunt extrema in latitudine entium, Deus, & Materia prima. Deus est purus actus; Materia est pura potestas: Tunc sic argumentatur. Om Argumentum Zimarae. nia media inter purum actum, & potestatem sunt composita ex actu, & potentia; sed intelligentiae infra primam sunt in hac conditione medij, ergo sunt compositae ex actu, & potestate, quam, vt dicebam, ponit positiuum, & priuatiuum, praeterquam in intelligentia, quae est nostra mens secundum ipsum, & secundum Auerroem, quam dicit esse compositam ex dua bus naturis realibus positiuis, quarum vna est similis materia, altera est similis formae; vnde ponit omnia media composita, sed diuersimode. Intelligentiae aliae ab infima, quae nostra est, sunt compositę tanquam ex positiuo, & priuatiuo; no stra est composita ex positiuo, & positiuo, sed alterius rationis a materia, & forma, quae est in entibus sensibilibus: Alia postea omnia secundum ipsum, erunt composita ex materia, & forma. Vbi autem sit positurus coelum pro orbe sumptum, Ratio varię ignoro. Reddit rationem huius ita variae compositionis, quia compositionis. entia emanant a primo, prout apta sunt emanare ex I. de Coe lo textu 100. Sensibilia igitur suo modo; intelligentiae superio res, quae illi primo sunt proximiores, modo & ipsae conformi suae conditioni; nostra quae respectu illarum est paulo magis prope sensibilia, quia est inferior omnibus alijs, & proxime accedens ad naturam sensibilium, emanabit & ipsa modo suę naturae condecenti. Est igitur huius compositio diuersa a compositione aliarum intelligentiarum, quia proxime accedit ad sensibilia; est diuersa a compositione sensibilium, quia numeratur inter naturas abstractas.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
