# Disputatio de coelo 329

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 329. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/329

Tho mas, solum Deum esse suum esse. Et hoc demonstrat prima parte Summae quaest. 3. art. 4. & 2. contra Gentes, nihil, ait, infra Deum esse suum esse, sed omnia esse composita ex esse, & essentia; ita vt in sensibilibus compositis ex materia, & forma, sint duae compositiones actus, & potentiae. Prima est ex mate ria, & forma, quae est compositio substantię; ex his enim duobus componitur rei substantia. Secunda compositio est ex ip sa substantia iam composita, & esse illius, quorum vnum habet rationem actus, aliud potestatis. In intellectualibus vero substantijs ait esse vnicam compositionem, actus, & potentiae; rationem potentiae habet tota substantia, & essentia rei; rationem actus habet ipsum esse. Cum autem quidquid est in aliquo diuersum ab essentia, sit causatum vel ab ipsa essentia vt risibilitas a rationalitate; vel ab aliquo externo, istud esse dicit esse causatum a primo esse, quod est Deus. Sic igitur, inquit, quod sunt compositae ex actu, & potentia; non tamen ex materia & forma, quia essentia habet rationem potentię, non autem materiae. Non enim est rei substantia, vt in hac compo sitione id quod habet rationem potentiae est rei substantia. Nec etiam ipsum esse est forma, quia forma est actus materiae. Esse autem est actus totius substantiae, non autem materiae; sed comparatur formae, vt lux ad lucidum esse, & albedo ad al bum esse, quasi essentia intelligatur tanquam quid commune perstringendum ipso esse. Est enim essentia in substantijs, in accidentibus, sed perstringitur haec essentia ad essentiam acci dentis per ipsum esse accidentis, quod est inesse; ad essentiam substantiae per ipsum esse substantiae, quod est de se esse. Cum igitur haec sit conditio essentiae, & esse, in Deo non differt esse ab essentia; quia Deus est per se, & simpliciter necesse esse. Quod non esset, si in eo differret esse ab essentia. Etenim quod est, est per suum esse; Deus itaque esset per esse additum essentiae, & sic non esset simpliciter necesse esse. Haec habentur in hac consideratione, & longe plura, in quibus valde oculatus sit, qui non aberret in tot terminorum, & subtilitatum obscuritate. Considerantur praedicta, & reprobantur

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
