# Disputatio de coelo 33

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/33

VONIAM varietas sententiarum circa natuneo ram coeli potissimum nata est, eo quia coelum ponitur quintum corpus simplex, diuersum a quatuor vocatis elementis, ingenerabile & incorruptibile; ideo operae pretium fuit dispu tationi de illa habendae anteponere, vt fecimus, hanc suppositionem, quod coelum sit ingenerabile, & incorruptibile. Nunc ad eius substantiam inuestigandam est Intentio Auctoris in hac accedendum; inde vero sit principium. Duas habemus ad hoc 2. sect. propositum in Metaphysicis propositiones. Vna est lib. 12. Binę Aristot. propositiones textu 10. Cuncta, quae mutantur, materiam habent, quae scribiad inuenientur etiam in libro 2. textu 12. sub his verbis. Materiam nedam coeli sub stantiam idocesse est in eo, quod mouetur, intelligere. Altera est lib. 8. eiusdem neae. operis textu 3. Omnes substantiae sensibiles materiam habent; quae etiam scribitur primo de Coelo textu 92. Sensibile enim omne in materia existit. Ex his profecto locis, accipitur coelum habere materiam. Nomen vero materiae significat id, per quod Quid nomen materiae. materialia differunt ab immaterialibus, quare quot modis inter haec, & illa fuit differentia animaduersa, tot etiam modis de materia in coelo reponenda fuit determinatum. In tribus Tribus modis magis euiden igitur praecipue videtur apparere istorum discrimen. Primo ter materialia materialia sunt quanta; immaterialia minime: Et propter hoc ab immateria libus differunt. Stoicis placuit materiam nihil aliud esse, quam ter dimensum, Primus per quam quod vocant corpus expers qualitatis, vt habetur apud Sim titatem 1. de Gen. tex. 41. plicium 1. Physicorum commento text. 68. quocirca ex hoc accipitur materiam significare quantitatem; & in hac significatione videtur fuisse accepta 1. libro de Ortu, & interitu textu Secundus per motum 2. Phys. Tertius per corporeitatem 2.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
