Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 331
Unproofread scanNot analysed yet
Reprobatur tio principij; supponent enim id quod quaeritur, alias nempe responsio. intelligentias, prima excepta, esse compositas ex actu, &pote state. An debet fieri, vt fit de colore, qui diuiditur per album, &nigrum, lux quae est forma colorum extra diuisionem, relinquitur quasi superna, &domina omnium, vt scilicet diuisio, qua quęramus extrema entis debeat extra relinquere abstractum tanquam primum, &supernum omnis entitatis principium? Sic igitur suppositio, quam accipiunt, vt euidentissimam, est inuolutissima. Aliud etiam, quod subiungitur, cetera entia, quia media sunt, esse composita ex actu &potestaRatio prima. te, nihil minus est implicitum. Primo quidem media ista sunt diuersorum generum, abstracta scilicet &materialia. Postea peto, vel ista sunt media per negationem, vel per comparaSecunda. tionem, vel per participationem. Si primis modis, ex hoc non arguitur compositio. Aer, &aqua, ex eodem Zimara, sunt ra tione leuitatis, &grauitatis media inter ignem, &terram; non tamen habent grauitatem, leuitatemue compositam, quia sunt media siue per comparationem, siue per negationem. Si sunt media per participationem, debent esse in eodem genere cum extremis, &oportet extremorum in illis esse participationem. Quomodo autem materialia participant actualitatem abstra cti, aut abstracta potentialitatem materiae primae? Suntque praeterea medium, &extrema per participationem eiusdem generis vniuoci. Noui Zimaram dicturum de positiuo, &pri Proponitur fu ga aduersario uatiuo, &priuatiuum esse ens rationis. Sed sic volens dicere, rum, &impro non egebat hoc fundamento. Illam postea diuersitatem com batur. Error Zimapositionis, quam ponit in mente nostra, &in alijs superiorirae, circa menbus, non puto esse ad Auerrois intentionem, rationemque iltem humanam. lam emanationis existimo nihil facere. Emanant, inquit, prout sunt apta. In quo est haec aptitudo si emanant nullo praesup Ponderantur verba Auerposito? quid est quod facit hanc aptitudinem recipiendi, si ex rois. nihilo emanant? In ijs, quae producuntur praesupposito subie cto, hoc potest dici, vt in orbibus, quorum purior vnus, impurior alter ratione materiae, ex qua fit; in intelligentijs opor tet recurere ad Dei voluntatem, quae voluerit sic, quia sic me lius. Tunc autem non oportet dicere singulam emanare, prout apta est emanare, sed prout Deus vult, quae non sunt cum principijs Aristotelis.