# Disputatio de coelo 332

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/332

Componit etiam mentem nostram ex materia, quę sit materia intelligibilium ad differentiam materiae sensibilium. Quod est per se alibi considerandum. Totam enim Auerrois sententiam de mente nostra haec consideratio secum affert. In aliorum Auerroistarum sententia quaerimus primo, vnde accepit Auerroes suum illud fundamentum, quod sicut esse sensibile diuiditur in materiam, & formam, ita esse intelligibile diuiditur in aliquid consimile materiae, & aliquid consimile formae. Habemus in Mathematicis, materiam intelligibilem, & in illis suppositum, & quidditatem, hoc accipimus ex sensatis. At vnde habemus in abstractis, esse hanc talem materiam, qualem is dicit? An dicent se id accipere ex compertis in nostro intellectu, qui duabus est differentijs praeditus possibilis, & agentis. Sed hoc est supponere nostrum intellectum esse vnam ex intelligentijs, quod est falsum. Hoc sane est philosophari ad libitum, dicere scilicet sicut hic, etiam ibi nulla adhibita ratione; veluti adhibet Aristoteles inuestigans speculationem supernarum mentium. Argumentum deductum a multitudine soluitur ex dictis supra de abstractorum multiplicatione. Si enim esset multitudo simpliciter numeralis, dubio procul materiam requireret, sed quia est multitudo per se specifica, ideo nihil tale est requisitum; alioquin etiam quod dicit Auerroes, non esse multitudinem, vbi non est potentia, est verum, vbi res fiunt. In tractatu autem de coeli natura dictum est, cur Intelligentias tot esse oporteat, quot constituuntur. Alia ratio, quae ducitur ab intellectione, erit soluenda, quando in sequentibus loquemur de intellectione. Argumentum de intelligentia Lunae, soluitur, quod est actus purus, sed remissus, & ordinatus sub puro cum plenitudine actualitatis secundum seriem requisitam. Ita Simplicius in 3. Physicorum declarans, quae sint ea, quae sunt actu solum, dicebat, esse omnia aeterna quadam ratione, simpliciter vero immateriales formas. Si ergo sunt actu solum, ergo puri actus; sunt autem inferiores actus remissi seipsis, ita requirente ordine vniuersi; sunt enim proportionaliter constituti ad coelestes orbes, qui habent semper esse minus sincerum quo magis accedunt ad naturas, quae sunt hic. Quantum ad Diuum Thomam, dicitur omnes intelligentias esse intrinsece, necesse esse, extrinsece solum sibi adiungere contingentiam, si ita licet dicere, ratione dependentiae, prout subordinantur primae.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
