# Disputatio de coelo 334

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/334

Ait autem quod a Deo producitur simul essentia, & esse, quae omnia non sunt sine creatione: In intellectualibus vero apud Aristotelem nihil tale, vt etiam dicit Aegidius. Et sic aliquando fit inuolutio, cum transferuntur Theologica in Aristotelis contemplationes. ραφερατ σεπθοεπδὸ Quomodo inuentum sit, substantias abstractas esse intelligentes, & qualis sit earum intellectio. Caput I. EQVITVR, vt dicamus de intellectione substantiarum abstractarum, quarum existentiam & essentiam iam fuimus perscrutati. Duo au tem in primis occurrunt dilucidanda, postea separatim erit dicendum de intellectione pri mae, & de intellectione aliarum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
