# Disputatio de coelo 335

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/335

Quae sunt primo dilucidanda, haec sunt: Vnum quo pacto sit inuentum, huius modi substantias esse intelligentes. Alterum, qualis sit illarum intellectio, & quomodo eis insit. Quod igitur ad primum attinet, Auerroes primo de Anima commento 2. enumerans Auerrois sententia. vtilitates, quas habet ea speculatio ad alias scientias, dicebat illam hoc conferre diuinae Philosophiae, quod per ipsum haberemus, substantias separatas esse intelligentes, quod & habet 12. Metaphysices commento 36. vbit ait. Sicut ex 8. libro Physicorum habetur formas abstractas esse motores, ita ex libro de Anima habetur formas easdem esse intellectus. Et in 3. de Anima commento 5. in digressione. Nisi sciremus hic naturam intellectus, non poßemus intelligere, quod virtutes mouentes abstractae de bent esse intellectus. Recte hoc, sed modus ostensionis, quem ipse putat, non est ille, qui est Aristotelis. Putat ipse, nostram Error Auerrois. intellectum esse vnam ex intelligentijs, vnde ex hoc, quod no ster intellctus intelligit, demonstretur omnes intelligere. Hoc autem non est Aristotelicum, vt alibi ostendemus; ardua enim est, & alterius considerationis haec disputatio. Est tamen verum, quod dicit haberi ex Physicis, substantias separatas esse, & esse mouentes. Et ex 3. de Anima eas esse intelligentes.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
