# Disputatio de coelo 339

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/339

Caput II. VONIAM aliqua assignanda est diuersitas inter intellectionem primi Intellectus, & intellectionem aliorum Intellectuum, ideo, licet adhuc aliqua de ipsa possent communiter tracta ri, diuidam tamen disputationem, & primo considerabo intellectionem primae Intelligentiae, deinde versabor circa intellectionem aliarum; ita enim puto speculationem fore dilucidiorem. De intellectione quidem separatorum, vt etiam supra dicebamus, locutus est Aristoteles 12. Me taphysices textu 51. Cuius partis introductionem mihi, pręter alios, placet ita proponere. Plato prima omnium principiorum, supra omnem aliam naturam intellectualem, duo po suit, Mentem, quam mundi opificem statuit, & Bonum; Men tem autem sub Bono collocat tanquam Boni filiam. Aristoteles igitur, constituta intellectuali natura in Intelligentijs, quarum essentiam, & numerum, & habitudinem ad mouendum fuerat speculatus, de earundem intellectione acturus ad Platonem oculum vertit, qui Mentem & Bonum supra alias intellectuales naturas ponebat. Agendum ergo sibi proposuit de Mente, & de Bono Vniuersi, vt videret, num Platoni assentiendum necne. Quare cum Platoni Mens sit primum intelligens, vt Anima mundi est primum mouens, tanquam Mens nihil aliud significet, quam naturam intellectualem, quatenus est talis, separata scilicet a materia, in hac mente facit collectionem omnium Intelligentiarum consideratarum, prout sunt Intellectus, & simul declarat illarum intellectionem, reprobatque hanc mentem Platonicam, quia illi assignetur a Platone intellectio diuisibilis, ex qua ei contingat Idearum compositio, ratione cuius intelligat alia extra se; quae omnia remota esse ab intellectione separatorum Intellectuum clare ostendit, & sic respiciens in Platonem facit communiter speculationem de suis separatis, prout sunt intellectus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
