Latin
Caput IX
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ego vero obseruo antequam respondeam, quod haec aspectus varietas ex communi Astronomorum schola non obseruatur in planetis superioribus; ex Ptolomaeo vero, neque etiam eui denter in inferioribus. Putat Ptolomaeus hanc solam viam esse sufficientem ad ostendendum, quae stellae sint inferiores, &quae superiores. Ita scribit: Verum cum rei huius intelligentia nequeat aliter haberi, propterea quod nulla stellarum sensibilem diuersitatis aspectum facit, à quo solo apparentes distantiae capiuntur. Concludit autem hanc non esse talem in inferioribus, vt proinde ex ea locum Solis supra Venerem, &Mercurium habere possimus. Iaquebatur eo loco de recentioribus, qui contra priscos, nescio quos, ponebant Solem Lunae immediatum, &supra se habentem Venerem, &Mercurium, adducentes, quod nunquam ab istis planetis fuerit visus Solis defectus. Ait Ptolomaeus, rationem sibi videri infirmam, &subiungit non haberi etiam in his planetis, qui de loco cum Sole contendunt, diuersitatem aspectus sufficientem pro lite dirimenda. Quare confugit ad aliam rationabilitatem, ponendi Solem supra Venerem, &Mercurium, quae est, vt sit medius planetarum, &omnes circa illum reuoluantur. Quare secundum Ptolomaeum in rebus valde remotis diuersitati aspectus non multum tribuendum. Sed nos, quidquid sit de ista, iam solutam habemus ex dictis a nobis creditam insolubilem instantiam. Et solutio in hoc est posita: Quod lactis ima go est apparentia ex fracto illius partis coeli lumine in halitum motu eiusdem incensum, quae renouatur semper, vt corona sub Luna. Vnde non habet aspectum proprium, sed aspectum tantum repraesentantem illam partem. Atque ideo non potest videri, vt res ab illa distincta. Et contra rationem primo allatam, sic potest demonstratio concludi: Si debet inter duo obseruari aspectus diuersitas, oportet, vt singulum illorum habeat proprium aspectum ab alio disiunctum. Non enim potest esse aspectus diuersitas inter duo quorum vnicus sit aspectus, sed lac per se non habet suum proprium aspectum, ergo inter lac, &eam coeli partem non est quaerenda aspectus diuersitas. Minor patet ex superiori disputatione. Neque enim lac pro sua visione potest aliam speciem producere, quam eam, quae per illam coeli partem sibi determinatur.