# Disputatio de coelo 34

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/34

de Gen. tex. 6. Tres sunt opiniones, circa coeli substantiam. Cur vbi motus ibi materia. Prima ratioex 12. Metaphy. text. 8. Secunda ratio ex 6. Physic. textu 41. vbi scribitur alimentum, quod non operatur secundum quantitatem, ita vt simul nutriat, & augeat, esse veluti po tentiam quandam immaterialem. Secundo materialia sunt mobilia; immaterialia autem non, vnde mathematicae, quae 6. Metaphysicorum textu 2. dictae sunt abstrahere a materia, dicuntur in 2. Physicorum textu 18. abstrahere a motu; quasi simul currant materia, & motus, ac proinde entia mathemati ca saepe immobilium nomine sunt appellata, vt 2. Physicorum textu 68. ex quo acceptum fuit, materiam significare subiectum motus localis. Tertio immaterialia sunt incorporea, materialia vero corporea: siquidem materia fuit vocata potenia corpus, 2. de Ortu, & interitu, textu 6. Et inde habetur materiam significare alteram partem compositi. Propter haec igitur natę sunt tres opiniones circa coeli substantiam, varie se habentes ad conseruandum supradictas propositiones, & alias similes, quae ponunt in coelo materiam. Antea vero quam nos eas distinguamus, operae pretium est perscrutari, quibus fundamentis duę supradictę propositiones innitan tur, adeo vt vere potuerint enuntiari. Propositio sane illa, quę scribitur in libro 12. & in libro 2. Metaphysicorum, euidenter ex motu est deducta. Cur autem id, quod motum participat, materiam habere sit existimandum, hoc est, quod quaeritur. Colligitur ratio vnâ ex eodem 12. Metaphysicorum textu 8. Transmutatio est ex ente potentia, in ens actu; nihil est ens po tentia, nisi propter materiam, ergo omne quod transmutatur, habet materiam. Accipi potest altera ex disputatis 6. Physicorum hoc pacto 3. Nihil, quod mutatur potest esse in termino: iam enim esse mutatum, si esset in termino ad quem, aut nondum mutaretur, si esset in termino, a quo. Oportet igitur, vt sit in via, & in horum medio, quare partim in vno termino, partim in alio, cum neutrum illorum totum possideat, omne igitur, quod mouetur, necessario habet partes extensas; forma, vt forma, est terminus, nec est particeps extensionis, nisi fit forma, quae non est nisi in materia. Prima itaque radix extensionis est materia; vnde sequitur, omne quod mutuatur, quia omne tale est extensum, materiam habere. Accipi potest alia confirmatio ex 1. Physicorum, hoc pacto; etenim materia Tertia ratio ex I. Physic. ibi communiter fuit inuenta tamquam principium praesuppositum in omni motu, adeo, ne possit esse vllus, illorum mate ria non praesupposita; quare si materia est principium praesup positum in omni naturali mutatione, vt habetur 1. de Ortu, & interitu textu 1. oportet dubio procul, omne quod mutatur, materiam habere.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
