Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 342-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ait, in quibusdam scientiam, &scibile idem esse, quocirca nihil vetare intellectionem esse sui ipsius, praesertim in primo, &simplicissimo. Subinde infert, quod cum sit primus idque quod intelligit, &id quod intelligitur idem sint in eo ab vtroque simul ei adest summa bonitas. Hinc de compositione absoluit hoc pacto. Estne sic primus intellectus ista duo, vt sit quid ex eis compo situm, ac proinde eius intellectio sit cum compositione? Praeterea compositionem temporis, quam habent nostrae intellectiones, an habet etiam ipse in hac sua? soluit hunc in modum. Si in huius intellectione sit compositio, oportet, vt intelligat secundum prius, &posterius. Omne autem immateriale est indiuisibile, &substantia, &actione, quare non potest in eo esse hoc intelligere secundum prius, &posterius. Primus simi liter intellectus ita se intelligens, vt dictum est, non potest se intelligere per tempus, oporteret enim hac temporis parte suam hanc partem, illa illam intelligere. Quod quomodo fiet, si est impartibilis? Est porro in ipsius intellectione, vt in men te humana se habet, indiuisibilium intellectio. Et quamuis in nostro intellectu intellectiones sint interruptae, in prima men te minime omnino, nec ei in partibus temporis contingere potest intellectio, sed in toto quodam. Est autem tempus totum in suo termino, hic vero terminus est aeternitas, quae totum simul, &indiuisibiliter continet omne tempus, veluti omnis terminus praefinit, &concludit totum terminatum, quare est intellectio in aeternitate simul tota. Haec Aristoteles. In quibus plurima a plurimis proferuntur dubitantur, arguuntur. Non quieuerunt autem in his explicatores, &intelligentes haec omnia tanquam de Deo dicta, quod nos quoque con sentimus, primo esse factum. Nam ea dicimus directa ad men tem Platonis, toti abstracto communiter adaptanda, tamen ea volumus primae Menti in primis conuenientia. Quaerunt glossas dictorum Philosophi, vt suis inseruiant placitis; habent rationes contra ipsum, quibus contendunt, quod Deus debeat omnia intelligere, de quarum nonnullis dicemus. Veritati enim Theologicae totam hanc rem relinquimus.