# Disputatio de coelo 342

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/342

At sane, sicut in nobis indecens est recte viuentem occupari in quibuscumque cogitationibus, vt etiam de modo concubitus commodissimo, ait Alexander, cogitet; ita nefas est dicere, diuinissimam, & optimam substan tiam quaeque contemplari despicatissima, & nefaria. Quare non est dubium, non debere ab ipsa malum, & vile aliquod intelligi; sed solum par est, eam illud intelligere quod est diuinissimum, & maxime honore dignum. Huiusmodi autem nihil aliud est, quam ipsamet sui substantia, quare oportet seipsum intelligat primus Intellectus, ita vt a seipso non debeat auerti ad aliud intelligendum, ne vilescat, ne ab alio perfectionem expectet, quae illi aliunde est impossibilis, quod est seipso absolutissimum, & perfectissimum. Si enim a sui contemplatione ad aliud transit, aut ad deterius, aut ad melius proce det; melius illo nihil est; deterius nefas est ab eo attingi. Praeterquam quod hic processus a se ad aliud in eo inducet motum qualemcumque, & secessionem ab optima sua vita, qua re relinquitur necessarium, vt solummodo secum ipso sit, & seipsum solum intelligat, & contempletur. Huius autem, quod dicimus, si vt constitutum est, de intellectione Dei ex nostra phi losophemur, argumentum ex ijs, quae in hominibus vsu veniunt, clarum habebitur. Homines enim boni cum mala con templari aliquando coguntur, seipsis deteriores fiunt, quod ex penitentia consequente palam fit; non enim subit peniten tia, nisi cum quis se cognoscit malum euasisse. Colligitur ergo, quod se solum intelligit, & praeter seipsum nihil aliud potest intelligere. Succedit ostendendum, qualiter ad eum se ha beat sua haec intellectio, quod similiter, accepta ad nostrum intelligendi modum ratione, plane explicabitur. Intellectio fit in nobis hoc pacto. Est primo anima, quae est essentia, & actus informans corpus; est postea huius animae facultas, quę dicitur intellectus possibilis, quae est principium, quo anima intelligit, ita vt animae essentia non intelligat se tota, sed per hanc facultatem.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
