# Disputatio de coelo 347

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/347

Si autem intelligit se, vt principium, & consequenter alia vt principiata, iam est in intellectione illius multitudo principij & principia ti. Deinde est etiam multitudo in eadem, quia Deus est distin cte multorum principium, & ea, quorum est prindipium, sunt distincte multa. Sed dices, etiam Auerroes dicit Deum intelligere entia intelligendo se primum ens. Quae ergo est differentia inter Auerroem, & Themistium? Haec nimirum, quan tum ad hoc, quod nunc quaeritur, quod Themistio ratio formalis intelligendi reliqua est esse principium, quare fit intellectio relatiua: Intellectio vero Auerrois est absoluta. Dicit enim Auerroes, primum ens ideo intelligit totam naturam entitatis, quia primum existens in se includit totam naturam entitatis, & sic ratio intelligendi Auerrois est tota in essentia primi, nihil extra respiciens secundum suam rationem forma lem, & remanet remota a difficultate. Sic enim dicentes asserimus, quod nihil intelligit extra se, sed intelligit se tantum, & simul seruamus, quod nihil ignorat, & in eo intellectus, intellectum, & intellectio sunt vnum omnibus modis. Seruamus etiam, quod scientia Dei est aequiuoca nostrae scientiae quia nostra est causata a rebus, scientia Dei est causa rerum, nec dicimus illam esse aut vniuersalem, aut particularem, quod in aliorum dictis Commentator reprehendebat. Neque enim conuenit dicere, Deum scire in vniuersali, quia scire in vniuer sali est scire in potentia, & omnis potentia a Deo est remota, multoque minus scire in particulari, quia particularia sunt infinita, mutabilia, nec scientia determinantur. Haec autem Auerrois dicta, vt & dicta Themistij varie a varijs sunt recepta. Sed non est, cur omnia aut referamus, aut refellamus, nos literam Commenti fuimus secuti. Sunt etiam apud alios huius diuinae intellectionis Aristotelicae habitae variae declarationes. Dicunt aliqui Intellectum primum intelligere omnia extra se in seipso, ita vt non solum cognoscat illa secundum esse, quod habent in ipso, sed etiam secundum esse proprium, quod habent in suis esse proprijs extra illum. Sicuti qui cognosceret adunate omnia principia omnium scientiarum, cum in illis adunate comprehendantur omnes earundem conclusiones, is cognosceret adunate omnes conclusiones.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
