# Disputatio de coelo 348

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/348

Alij sic fa ciunt declarationem. Accipiunt esse sensibilium habere gradus, quos ita ordinant. Vilius esse formarum materialium est illud, quod habent, prout sunt in materia. Nobilius esse habent in intellectu humano. Nobilius adhuc in Intelligentijs, & quia Intelligentię differunt ab inuicem in nobilitate, etiam formae prout sunt in Intelligentijs, habebunt differentias in gradibus nobilitatis, ac proinde habebunt esse nobilissimum in prima Intelligentia, quae est omnium perfectissima, & praestantissima. Ordinem istius esse accipiunt ex Auerrois propositione. Quod omnes formę sunt in materia prima in potentia, actu in primo motore; eum vero sic constituunt. Ordinant illas materialiter inter se a simplicibus ad mistas, ad vegetales, ad sensuales, ad formam hominis; hinc aggrediuntur ordinem, prout habent esse immateriale. Primus gradus est in humano intellectu; hinc ascenditur per Intelligentias vsque ad primam, in qua, vt statutum est, habent esse praestantissimum, & perfectissimum. Ex his praesuppositis multa declarant, quae non sunt ad rem pręsentem. Quod est ad illam istud est. Cum sit haec formarum series, ita vt omnia habeant esse in primo intellectu ita eminenter, consequitur, vt primus Intellectus in plenitudine cognitionis, quam habet sui ipsius, intelligat omnia ordinate, & distincte eminentius, quam repraesentarentur secundum proprium esse formale, quod habent in seipsis, & sic volunt vitare illud, quod videtur accidere alijs declarationibus, vt oporteat ponere duplicem intellectionem principalem, & consecutiuam. D. Thomas habuit etiam ipse pro valde absurdo in Aristotele, si statuatur, Deum non intel ligere omnia; & volens etiam Aristotelem, si fieri posset, consentire quod omnia intelligit, rationes Philosophi in hanc sententiam vertit, adhibendo propositionibus glossas oppor tunas. Id quod, dicitur Deum non intelligere aliud a se, ait, esse hoc pacto intelligendum; quod scilicet Deus non intelligit aliud a se, sed seipsum solum, quatenus intellectum est perfectio intelligentis, & intellectionis; hoc enim est in Deo impossibile, vt scilicet intelligat aliquid extra se, quod sit perfectio sui intellectus, & suae intellectionis, non tamen negare Aristotelem, Deum intelligere alia extra se alio modo intellectionis, quem ipse proponit talem. Deus perfectissime intelligitur a seipso, quanto autem perfectius intelligitur aliquod principium, tanto magis intelligitur in illo effectus eius.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
