Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 349
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur omnia sint effectus Dei, quia ab eo dependet coe lum, &natura, oportet, vt Deus se intelligendo omnia intelligat, neque propterea vilescet; nam vilitas alicuius rei intellectae non derogat dignitati intelligentis; neque intelligere aliquod indignissimum est fugiendum, nisi inquantum intel lectus in eo detinetur; &dum actu illud intelligit, retrahitur a dignioribus intelligendis, quod si intelligendo aliquod dignissimum, etiam vilia intelligat, vilitas illorum intellectorum non tollit intellectionis nobilitatem. Similes glossas habent &alij; quod dicitur Deum vilescere, si intelligit extra se, aiunt, id futurum, si eius intellectio esset talis, vt acquireret nobilitatem ab obiecto; non est autem talis, sed est de se praestantissima; non enim est qualis nostra, quae acquirit nobilitatem ab obiecto, quia fit recipiendo. Cum dicitur, quod melius est quaedam non videre, quam videre, aiunt verum esse, quandocumque intellectus ex intellectione perficitur, quod non est in primo intellectu. Aiunt etiam, id quod dicitur intelligere, habere nobilitatem ab intelligibili, accipi de illo intelligere, quo intellectus intelligit aliud a se; &dicunt intelligere vilia, esse fugiendum non simpliciter, sed respectu alterius nobilioris intelligibilis, simulque non videre esse appetendum comparatiue, quatenus videndo vilia fiat impedimentum a visione nobilium; alioquin etiam arguunt contra haec dicta, quod in dubitationibus considerabimus. In talibus fere omnes versantur, paucis aut additis, aut subtractis, aut mutatis, in quibus omnibus non est, cur pluribus immoremur.