Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 351
Unproofread scanNot analysed yet
Ita supra est statutum, &ita Aristoteles fecit. Iudicamus autem, illum intellectum praestare, qui plura cognoscit, sicuti dicimus cogno scentia praestare non cognoscentibus; quinimo est Aristotelis dictum, virtutem plura cognoscentem alijs praestare. Vnde in prooemio Metaphysicorum dicitur visus esse facultas praestantissima, quia plures annuntiat rerum differentias. Cum igitur Deus sit omnium cognoscentium praestantissimus, opor tet ipsum omnia intelligere. Aiunt, Deus habet solicitudinem, Sexta. &prouidentiam de his inferioribus, ergo ea cognoscit. Aristoteles in libro de bona fortuna habet expresse, quod Deus omnia cognoscit. Illius prouidentiam sepe commemorat. Ha bet in 2. de Anima, quod misertus Deus conditionis mortalis, fe cit, vt ope generatiuę facultatis, quę non poterant esse immor talia in indiuiduo, fuerint immortalia in specie. Docemur, aiunt, in moralibus orandum esse Deum, &illi sacrificandum, quod supponit cognitionem nostri. Vouit Aristoteles, vt referunt, pro discipulo, &votum soluit. Dicit 10. ad Nicomachum, Deum diligere sapientem, &illum visitare, ergo cognoscit hunc, non illum esse sapientem. Dicitur Deus in libro de Somno, &vigilia dare Prophetiam. In primo Oecono micorum dicitur praeordinata fuisse a Deo natura masculi, &seminae. Ait Philosophus. Sic enim diuina prouidentia, istiusque natura ordinata est, viri scilicet, &mulieris ad societatem. Solicitudinem eandem Dei de inferioribus ponit Auerroes 2. Phy sicorum commento 75. &12. Metaphysices commento 37. Praeter omnia est axioma, quod virtus superior potest quidSeptima. quid potest inferior, &multo magis; noster intelligit omnia, ergo etiam intellectus Diuinus, &multo magis. Tandem, inOctaua. quiunt, Deus debet cognoscere seipsum distincte; at cognitio distincta requirit, vt cognoscatur differentia cogniti ad alia omnia, ergo non potest Deus distincte se cognoscere, quin cognoscat alia omnia. Ex his dicebat Zimara, omnes fateri, Deum se solum intelligendo omnia intelligere, &ad modum huius intellectionis inueniendum se transferebat. Sunt post ista obiectiones ad dicta Aristotelis de hac intellectione loquentis hoc pacto excogitatae.