# Disputatio de coelo 356

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/356

Alia in Themistio ab Auerroe sunt satis con siderata. Sed vereor, ne etiam Auerroes incurrat aut in easdem, aut in paulo diuersas reprehensiones. Sunt res in primo intellectu eo modo, quo in primo ente omnia subordinata, qui modus videtur multo minus sufficere, quam modus The mistij ad illarum habendam intellectionem. Ego autem dedi operam, vt ad meliorem sensum, qui esse possit, Auerrois sententiam reducerem. Ceterum hoc pacto dubito circa illam. Esto hoc, quod illud esse primum Auerroi non sit ratio formalis intellectionis primi intellectus qua alia intelligat, sed ratio formalis sit posita in ista intellectione primi entis, quatenus sic intelligatur simpliciter natura entitatis; dubito hoc modo. Vel ista intellectio, qua intelligitur natura entitatis, sic vt per illam omnia entia intelligantur, terminatur seipsa; vel ad alia entia, quae per ipsam intelliguntur. Si terminatur seipsa, quidnam facit ad illorum intellectionem? Si terminatur ad extrinseca intellecta, certe non est simplex intellectio, qua primus intellectus intelligat se, & alia, postquam duobus termi

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
