# Disputatio de coelo 358

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 358. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/358

Petam ego, quomodo illud cognoscere seipsum, quod est penitus absolutum, & illud cognoscere alia in se adunate, quod est cognoscere respectiuum, sit vnum intelligere omnino simplex, & indiuisibile, quale est intelligere primi Intellectus; quod est, vt dicebat Auerroes, in fine simplicitatis, & omnino hic videtur esse vnum primum intellectum, aliud consecutiue intellectum. Quare dubitabo, quomodo seruetur, vt intellectus, intellectum, & intellectio sint in primo Intellectu idem omnibus modis. Quomodo enim obiectum consecutiue cognitum secundum proprium esse for male sit omnibus modis idem cum obiecto primo cognito, non satis intelligo, vt nec etiam Zimara intelligebat. Sicut etiam mihi fit inintelligibile id, quod dicunt primum intellectum intelligere res; tamen eius intellectionem non terminari ad res, nisi ponantur in illo ideae. Intellectio enim illa est essentia intellectus; per ipsam intellectus in se intelligitur, & per eandem res extra intelliguntur, eodem tamen, absque vlla distinctione terminante intellectionem. Quomodo itaque idem prorsus maneant intellectionis terminus, fiatque intellectio diuersorum, mihi redditur in intelligibile. Afferunt exemplum de numero senario, qui non est alius, quam senarius, non ter duo, non bis tria, cum tamen, qui senarium intelligit, bis tria, & ter duo intelligat. Sed aduertant, quod intelligit illa potentia, non actu; veluti intelligens continuum intelligit infinitum potentia; sic partes sunt potentia in toto, non actu. Quare hic modus ponet in primo intellectu intellectionem potestatiuam, quod neque isti consentient. Siquidem primus Intellectus simpliciter est purissimus actus; intellectio etiam illa consecutiua videtur facere, vt sit ibi obie ctum primo cognitum, & obiectum consecutiue cognitum: Et tunc illa accipiuntur, vel vt distincta, & sic non erit idem prorsus, intellectus, & intellectum, velut idem existentia, & tunc quid est opus illa consecutione? De illa formarum collocatione in primo Intellectu pro facienda sic in eo omnium intellectione, ego sic dubitarem.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
