Latin
Caput IX
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 36-3
Unproofread scanNot analysed yet
Puto ego eum id dixisse, opiniones tantum illas iudicans ęstiman das, quae saperent Philosophiam. Credi enim potest praefuisse &alias fabulosas, quas ipse duxerit negligendas. Post Aristotelem aliae prodiere, quae tamen trium ab eo propositarum aliquid sapiunt. Nos &antiquas, &nouas proponemus, quid irrationabile habeant detegentes, vt appareat rationabilior omnibus Aristotelica, solaque prae alijs retinenda; nisi malimus nouam quandam mundi structuram, &nouum aliquem rerum ordinem excogitare; coelum quiescere, Zonam moueri, quod alibi proprio Theoremate considerabitur. Dif ficile autem mihi est hoc modo seruare rerum generationem ablato coeli motu. De halitu etiam illo, quem videmus è terra prodire, nescio quid fiet, si non fient ex eo hę affectiones la ctis, &aliorum, quae in sublimi accenduntur. Praeter alia, quę ad mundi constitutionem spectant, vt Sol sit in centro, stella videlicetimmobilis per se existens, cum sint aliae orbibus infixae. Vt octaua sphaera eiusdem essentiae cum alijs; sic ipsa immobilis, alijs semper motis. Vt eodem motu moueantur coelestes orbes, &terra; substantię scilicet tam disparis naturae, &conditionis. Et id genus plurima, quae rerum ordinem, non ratione, sed casu esse praeseferunt. Supponimus nos creditam ab omnibus, &longa sapientum auctoritate confirmatam vni uersi constitutionem. Et hac stante, solam Aristotelis sententiam rationabilem esse existimamus. Quod etsi supra satis superque possit esse apertum, adhuc magis patere poterit alijs sententijs animaduersis, &consideratione circa eas facta. Incipimus autem a veteribus, quorum dicta animaduersione di gna putauit Aristoteles. Primam ergo ille ponit sententiam Pythagoreorum quorundam, qui dixerunt lacteum circulum ed E Goo lum esse viam in coelo, de qua dupliciter sentiunt. Nonnulli eam factam ex sideris alicuius delapsu in conflagratione Phae tontis; quasi sit locus veluti combustus, &propterea candicantem speciem referat. Alij Solem eam coeli partem aliquan do peragrasse, quae inde exusta eum retineat candorem. Quas dicunt duas sententias, ego vnam, quod scilicet est via.