# Disputatio de coelo 366-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/366-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/366-2

Probatur consequentia, si Deus est finis, oportet vt sit agens, quod agat propter illum, alioquin frustra esset finis, qui definitur id, cuius gratia agens agit; nullum autem potest esse agens, quod agat propter Deum, nisi ipsemet Deus, ergo Deus si est finis, est agens. Ratio autem peccat, quia omnia quidquid sunt, quidquid agunt, sunt & agunt propter ordinem vniuersi, & propter finem primum, qui est causa huius ordinis, quare propositio sic intellecta est vera, & omnia ad Deum sic se habent; ita scribitur secundo de Anima, textu trigesimoquarto. Omnia enim illud appetunt, & illius causa agunt omnia quaecumque agunt secundum naturam. Quod dicit Auerroes. Scientia Dei est causa rerum, est ab eo dictum, comparando scientiam diuinam, prout se habet ad conditionem no strae scientiae secundum illum suum modum cognitionis diuinę, non tamen propter hoc colligeretur, ergo est causa produ ctiua, nam neque scientia nostra producitur a rebus, sed a nostro intellectu rebus informato. Caeterum quidquid sit illa est Auer rois propositio, quae ipsi relinquitur, si non habet bonum sen sum. Auctoritas illa, quod dependent omnia ab hoc principio, est de causa finali, a qua proprie est dependentia; etiam dependet efficiens a fine, vt prius dictum est, & notat illa propositio Auerrois, quod finis significat agens. Dependent igitur omnia a primo, vt a fine; motus praeterea dependet effectiue, vt dicetur, & post coelum omnia effectiue. Quod dicitur 2. Physicorum, est de mouentibus, prout mouent, inter haec est mouens & immobile, quod se habet effectiue ad motum, vt infra, quare in his omnino nihil esse ad conclusionem, quam intendunt iam satis ostensum; pluribus aliorum scriptis haec disputantur; Nos autem studemus non vt multos aliorum libros in nostras paginas transferamus, sed vt ea, in quibus nobis esse videtur soliditas aliqua doctrinae, afferamus, & explicemus. De productione intelligentiarum à prima.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
