Latin
367
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 367
Unproofread scanNot analysed yet
In anima vero coeli determinatio essentialis est ex propria animae natura, quae est forma materialis, &est ad praestantius, ratione cuius est motio, a quo est dependentia coeli, &naturae. Et sic, quod dubitat Diuus Thomas de coelo, cuius motus continuitas dependet ab extrinseco, tamen non est cum labore, nullum redditur, quia dependentia illa est essentialis ordini vniuersi, &rerum naturis, vt diximus de anima coeli. Recte autem obseruauit Diuus Thomas circa rationem Phiolosophi, quod eam vocat rationabilem. Quod enim habet naturam indifferentem ad actum, &ad carentiam actus, habet naturam, vt aliquando debeat fieriari ab operatione, aliquando esse in illa, quocirca ei est naturale aliquando agere, aliquando non agere; &inde prouenit, quod, si continenter sit in vno, illa continuitas, sit in illo praeternaturalis, &ideo laboriosa. Si itaque primus intellectus intelligit per potentiam sibi additam, quoniam illa facultas de sua natura non potest non esse indifferens, continget, vt possit intelligere, &non intelligere. Quare illi erit naturale aliquando intelligere, aliquando non, &idcirco eueniet, vt continuata intellectio, a qua nunquam se eximat, sit illi laboriosa. Cum itaque nihil ei non iucundissimum debeat adscribi, oportet ab eo remouere intellectionem, quae fit per potentiam distinctam ab essentia intellectus, ac proinde opus est constituere eundem intellectum seipso esse rem intellectam, &intellectionem. Quod autem ista potentia, quae ponatur in intellectibus separatis ad intelligendum, non potest esse determinata, vt dicitur de illa, qua anima coeli intelligit, patet; propterea quia si ponatur determinata, erit frustra. Determinatio enim illis naturis est ab esse proprio, qui est actus separatus; in anima coeli oportet esse potentiam, quia est actus de sua natura materialis, &potest esse determinata, quia respicit obiectum alterius generis superius, &praestantius, sicut etiam determinata est ibi natura materiae ad talem essentialem compositionem, quod ex conditionibus motus coelestis, non potentis incipere, non desinere, determinati ad talem ve locitatem, &tarditatem, &ex alijs eiusdem circumstantijs facile cognoscimus.