# Disputatio de coelo 368

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 368. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/368

Quare recte Philosophus fecit illam considerationem in intellectibus separatis, quae nos nihil tur bat. Glossae adhibentur dictis Philosophi hoc pacto. Ait Philosophus, intelligere vilia esse fugiendum; glossant, quod est fugiendum respectu alterius nobilioris, & sic dicunt intelligere Aristotelem, non quod intelligere vilia simpliciter sit fugiendum. Ait Aristoteles, quod intelligens extra se vilesceret; glossant esse verum, si intelligeret sic, vt sua intellectio acquireret nobilitatem ab obiecto; sed est de se praestantissima, & non acquirit nobilitatem ab obiecto, vt nostra, quae fit recipiendo. Ait Philosophus, non videre quaedam melius esse; dicunt non videre esse appetendum comparatiue, non simpliciter, quatenus videndo vilia habeatur impedimentum a visione nobilium. Ait Philosophus, intelligere habere nobilitatem ab intelligibili; aiunt esse dictum de illo intelligere, quo intellectus intelligit aliud a se. Ignorare quaedam melius est dicit Aristotelis; aiunt ignorare quędam eo modo, quo nos illa scimus, melius est, quam illa intelligere. Alia possunt aliqui dicere, sed vix quae ad haec non referantur. Ista autem nullo modo ad mentem Philosophi esse possunt. Ait Aristoteles, vilesceret intelligendo ignobiliora; aiunt eum inde non distrahi a nobilibus, & ideo non vilescere. Aristotelis autem dicta non admittunt has glossas; non enim intelligere vilia dicit esse fugiendum, nisi quia vilia sunt, intellectui potenti nobilissima intelligere, quia intellectio, & intelligibile sunt relatiua, vt supra est dictum; & omnis intellectio acquirit nobilitatem ab obiecto ex dictis textu primo, primi de Anima, intellectionemque esse de se praestantem nescio quomodo dicatur, postquam in suo esse includit esse alicuius intellectionem, penes quod opus est, vt perfectionem, aut imperfectionem habeat. De alio dicto, quod melius non videre quaedam, iam dictum est omnino potestates, actionesque potestatum cognoscentium ab obiectis habere esse, nedum praestantiam, quodque additur quatenus non impediaAlia glossa.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
