# Disputatio de coelo 37-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/37-2

Ambas alij fabulosas, ego fabulose proditas: Sed fabulam occasionem habuisse a vero aestu, qui aliquando fuerit; vt & Plato dicit de Phaetonte; existente forsitan cometa aliquo maximo per coelum moto secundum eam lactis apparentiam, cui variae superę incensiones comites fuerint, & caprae, & trabes, & praecipue cadentia sidera. Aiunt a Philosopho non reprobari phaetonteam; ego vtramque ex eadem ratione absolui, quae est, Zodiacum debere esse magis talem, in quo non vnus Sol, stella vna; sed Sol & Planetae omnes circumferuntur. Post istam ponit Philosophus aliam opinionem Anaxagoricorum, & Democriteorum, quae est, lac esse lumen siderum, quae a Sole ob Zonam interpositam non aspiciuntur. Quocirca, cum relinquantur cum solo proprio lumine, eoque solo nobis aspectabiles sese praebeant, lucent nobis sub ea lactis specie. Quam sententiam reprobat Philosophus, eo quia lacteus orbis sit idem semper, & ibidem, & eodem modo se habens. Si autem Sol aliqua astra non aspiceret, non semper eadem non aspiceret, quia oblique fertur, & semper fertur; sicuti etiam nunquam manet octauus orbis; vnde oporteret lactis situm variari. Sed praeterea vrget, quia sit falsum aliqua sidera a Sole non aspici ob terrae vmbram, quia compertum sit eam non extendi, aut vix extendi vltra Lunam. Tertia opinio his duabus subiungitur, quae dicit, lac apparere in sideribus illis, in quibus cernitur, veluti in speculo, ex aspectus nostri ab illis ad Solem repercussione. Quae forte fuit sententia Hippocratis Chij, de quo supra habetur, quod simile in cometa: ad quod dictum videtur Philosophus nunc se referre. Reprobat autem hanc sententiam Aristoteles hoc pacto: Si oculus videns, speculum in quo videtur, res quae videtur, immota maneant, eadem prorsus imago apparet in eodem puncto Dis cto speculi. Si vero speculum, & obiectum moueantur oculo manente immoto, ita vt habeant illa ad oculum idem interuallum, inter se vero non idem, sed diuersum, fieri non potest, vt in eodem puncto speculi eadem imaginis pars appareat.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
