Latin
373
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 373
Unproofread scanNot analysed yet
σκδκσκκοαι σηκοκρηκο. An efficere conueniat primoenti. Cap. I. OSTREMA harum speculationum debet esse, an abstracta habeant aliquid facere, sintque causae efficientes, &quorum, &quomodo; id autem vbi sit consideratum de primo, de alijs simul erit compertum. Est autem res etiam inter priscos controuersa; legimus Alexandrum, &Eudemum putasse Deum esse finem tantum in oppositum habemus Ammonium, &Simplicium. De Auerroe res dubia inter sequaces, aliqui volunt Deum finem tantum, aliqui etiam causam effectiuam. Considerabimus igitur, vtrum prima intelligentià sit causa efficiens, nec ne, quod ita tractandum; primo an ei simpliciter conueniat efficere; deinde speciatim, an possit poni productrix aliorum separatorum; subinde, an sensibilium naturarum; &tandem an se habeat effectiue ad motum coeli, &quomodo. Simplicius praesefert librum Ammonij, in quo multis ostenditur, Deum esse causam effectiuam, horum ipse affert nonnulla suis etiam, vt puto, additis; ita autem progreditur. Adducit primo auctoritatem Platonis, vt decentem nanciscatur ex placitis praeceptoris de discipuli opinione coniecturam, &profitetur hac in re Aristotelem Platoni subscripsisse; ait igitur Platonem opinatum fuisse, primum mouens non solum mundi esse cau sam finalem, sed etiam effectricem, quem Opificem non dubitat Platoni esse Deum; affert ad propositum confirmandum verba Platonis in Timaeo. Dicamus igitur, qua de causa generationem, &hoc vniuersum conditor constituit. Bonus erat, bonus autem nulla vnquam aliqua de re tangitur inuidia.