# Disputatio de coelo 373

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 373. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/373

σκδκσκκοαι σηκοκρηκο. An efficere conueniat primoenti. Cap. I. OSTREMA harum speculationum debet esse, an abstracta habeant aliquid facere, sintque causae efficientes, & quorum, & quomodo; id autem vbi sit consideratum de primo, de alijs simul erit compertum. Est autem res etiam inter priscos controuersa; legimus Alexandrum, & Eudemum putasse Deum esse finem tantum in oppositum habemus Ammonium, & Simplicium. De Auerroe res dubia inter sequaces, aliqui volunt Deum finem tantum, aliqui etiam causam effectiuam. Considerabimus igitur, vtrum prima intelligentià sit causa efficiens, nec ne, quod ita tractandum; primo an ei simpliciter conueniat efficere; deinde speciatim, an possit poni productrix aliorum separatorum; subinde, an sensibilium naturarum; & tandem an se habeat effectiue ad motum coeli, & quomodo. Simplicius praesefert librum Ammonij, in quo multis ostenditur, Deum esse causam effectiuam, horum ipse affert nonnulla suis etiam, vt puto, additis; ita autem progreditur. Adducit primo auctoritatem Platonis, vt decentem nanciscatur ex placitis praeceptoris de discipuli opinione coniecturam, & profitetur hac in re Aristotelem Platoni subscripsisse; ait igitur Platonem opinatum fuisse, primum mouens non solum mundi esse cau sam finalem, sed etiam effectricem, quem Opificem non dubitat Platoni esse Deum; affert ad propositum confirmandum verba Platonis in Timaeo. Dicamus igitur, qua de causa generationem, & hoc vniuersum conditor constituit. Bonus erat, bonus autem nulla vnquam aliqua de re tangitur inuidia.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
