# Disputatio de coelo 374

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 374. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/374

In quibus verbis, ait Simplicius, Deum esse causam finalem, quia Bonus erat; & esse causam efficientem, quia est Conditor, quia constituit: quod & in alijs eiusdem verbis clare apparet. Cum igitur hac ratione mentem quidem animae, animam corpori dedit, totumque ita mundum constituit, vt pulcherrimum naturae corpus optimumque foret. Quin ait toto ferc dialogo nihil aliud scribitur, quam opificem respicere ad bonitatem suam suo in opere, adeo vt in concione, quam habet ad Deos coelestes, ostendat se coelestia proxime condidisse, ijs, quae sub Luna sunt, coelestibus demandatis, sic enim eos alloquitur. Dy Deorum, quorum ego opifex, & pater sum, haec attendite. Et in progressu inquit. Tria adhuc genera mortalium generanda restant, absque quorum generatione coelum erit imperfectum. Omnia enim animantium genera intra se non continebit; haec vero si a me solo fiant, vitaque donentur, Dijs adaequabuntur quapropter accedite vos secundum naturam ad animalium generationem, ita vt vim imitemini meam, qua in ortu vestro vsus sum. Ex his Simplicius, si dicit Deus a se solo facta Dijs adaequari, seipsum dicit causam effectricem, consentiens etiam in alio cum Aristotele, quia Aristoteles dicit, quae ab immobili causa fiunt esse aeterna, vt etiam Plato, quae a se solo facta sunt Dijs adaequari. Sequitur deinde Simplicius demonstrationem, qua ostendat Aristotelem dicere, Deum esse cau sam effectiuam, anteponens, neminem esse qui dubitet Deum esse causam finalem. Rationes hae sunt. Arguit primo ex definitione causae efficientis, quae habetur secundo Physicorum textu vigesimooctauo, est definitio, efficiens est vnde principium motus, primum ergo prima causa est efficiens; subiungit auctoritatem Aristotelis primo de Coelo textu trigesimosecundo, Deus, & Natura nihil frustra faciunt, adque idem arguit ex dictis primo de Coelo textu 100.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
