Latin
375
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 375
Unproofread scanNot analysed yet
Quod dicit Philosophus hoc est, a primo communicari esse &viuere omnibus, his quidem clarius, his autem obscurius; infert Simplicius, quod impertitur vitam est efficiens, primum impertitur vitam, ergo est efficiens; sicut enim quod fit propter finem sit, non enim ageset opifex, nisi fine praesupposito, sic quod viuit propter opificem, qui sibi viuere est elargitus, viuit; non enim finis dat viuere, sed id quod facit dat viuere. His locis addit textum decimumquartum, primi de Ortu, &interitu; disputat ibi Aristoteles propter quid in vniuerso sit generatio, &corruptio aeterna, &cum duae possint assignari causae, materialis, &effectiua, vult materialem assignare, quare effectiuam excludit, de qua ait dictum prius in octauo Phy sicorum; dictum autem, quod alia semper immobilis, alia semper mota, semper immobilis est primus motor, semper mota est quod vltimo mouetur, qui motus demonstratus est sine principio, &fine; immobilem refert in Metaphysicam, semper motam in secundo, de Ortu, &interitu. Ecce, inquit Simplicius, quod duplicem tradit causam rerum effectricem, vnam omnium, quae est semper immobilis, aliam eorum, quae sub Luna sunt, quae est coelum semper motum, &hic adnotat, quod &ipse Alexanderibi confessus est, primum mouens esse motus diuini corporis causam effectricem, cum ipsum diuinum corpus sit ingenitum. Adducit insuper Philosophum in primo maiore Metaphysico, vbi summa 2. capite 2. instituta disputatione de Veterum sententijs circa causam effectiuam de Anaxagora, &Herotimo ita loquitur. Quare qui vt animalibus, ita in natura intellectum ineße causam mundi totiusque ordinis dixerat, quasi sobrius comparatus ad antiquiores vana dicentes apparuit; istas autem rationes qui palam attigit Anaxagoram fuiße scimus; attamen Herotimus Clazomenius dicitur causam prius dixiße. Ait Simplicius, non est rationabile Aristotelem id laudare, quod negligat, laudare Anaxagoram dicentem, intellectum qui est Deus, esse causam effectiuam, si ipsi non placet Deum esse causam effectiuam; alibi sane laudauit Anaxagoram, quod volens intellectum esse principium motis in illa infinita mistura, quam ponebat, statuit ipsum immixtum, &impassibilem, quod idem &ipse recepit octauo Physicorum, textu trigesimoseptimo, &tertio de Anima, textu quarto. Cur igitur nunc probet, &reijciat? Hinc ad Alexandrum sese conuertit, qui cum alijs Peripateticis sit opinatus, Deum esse causam finalem, non autem effectricem, cum sit professus, vt supra patuit, coelum esse ingenitum, ac si dicas non factum; arguit autem illum, quia sufficiat ad eum conuincendum superius posita efficientis definitio; deinde quia dum concedit Deum esse causam effectiuam motus coelestis, cogitur fateri, Deum esse causam effectiuam substantiarum, quae sub Luna, quae res non fiunt nisi ex coeli motu; quod si mediante illo motu harum est effector, cur non coeli immediate productor est po nendus? Adhibet ad eundem redarguendum dicta Philosophi in secundo Physicorum textu 67.