# Disputatio de coelo 377

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 377. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/377

Cum itaque Philosophus censeat mundum esse aeternum, recusauit dicere, Deum esse efficiens, quia efficiens facit id quod fit, atque ideo videtur vna cum principio ortus inferre principium temporis, & pro pterea Philosophus recusauit dicere aeterna esse facta, ac proinde Deum effectorem, ne induceretur ambiguitas in aeternis, quod haberent principium temporis, cum nomina quae tempus videbantur inferre, in ijs adhibuisset, quod patet, quia cum motus sit dum fit, non recusauit eum dicere aeternum, ortum eius quo fit noluit dicere, quia quod fit prius videtur non fuisse secundum tempus, & rursus debere interire. Haec Simplicius. Alia ab alijs sunt adiuncta, veluti, quod trahit aliunde propriam operationem, trahit aliunde substan tiam, trahit motum effectiue a separatis. Coelum igitur substantiam, maior quia non fit albedo, sed album, sic non fiet motus, quin fiat quod mouetur. Si Deus non est causa efficiens, ita vt omnia illum habeant pro effectore, fiet, vt in rerum vniuersitate alia habeant efficiens, alia non; quo posito, quomodo aequaliter omnia a primo dependebunt? Vis effectiua est de perfectione, & honorabilitate rei, ita dicitur agens semper honorabilius patiente, quid igitur primum hac honorabilitate, & perfectione priuetur? An Deus non erit volens, si est intellectus? cum igitur voluntas sit principium agendi, cur non erit effector? Deum esse volentem deducebat Iandunus, quia aliter non foret contingentia in rebus. Est propositio famosa apud Auerroistas, finis significat agens significatione necessaria, qua in tali disputatione vsus est Auerroes; si ergo est finis rerum, eadem ratione debebit esse efficiens earundem; secundo Metaphysicorum textu sexto, primum causa alijs, entia verissima sunt causa veritatis aliorum. Ibidem non est in infinitum progressio in efficientibus, quare opus est venire ad primum, qui est Deus. Est Auerrois propositio commento 51. 12. Metaphysicorum. Scientia Dei est causa rerum. Est propositio 12. Metaphysicorum textu Bhb textu 38. Atali igitur principio dependet coelum, & natura, fecundo Physicorum textu 74. Duplicia sunt principia mouentia Physice, & loquitur de efficientibus, Quorum alterum non est Phy sicum. Haec dicuntur, & alia aliqua, de quibus in particulari consideratione, vtrum primum ens efficiat separata, & vtrum sensibilia, coelum in primis; nunc de istis dicendum. Considerantur supradicta, & re determinata, resoluuntur obiectiones.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
