Latin
Cap. II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 378
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. QVIDEM puto, nec Platonem tenuisse Deum facere; Bonum enim, quod supra Mentem sta tuit, ponit finem tantum, vt indicat vel ipsa appellatio, Mentem, quae est filia boni, opificem facit; aliquando eam sumit iunctam bono, &sic videtur vtrique tribuere vim effectiuam, quod &facit Aristoteles, accepto primo simul cum coelo; &si omnia a Deo fiant, habuit Plato pro impossibili esse aliqua aeterna, ali qua non; &obseruandum est in Platone, quod si mens facit, non facit ex nihilo, vt dicitur ab Auerroistis de productione, &emanatione a primo, sed facit praesupposita materia, vt in Timaeo. Puto etiam causalitatem effectiuam esse causalitatem diminutam, quia pręsupponat causalitatem finis, &ideo Deo detrahitur, si ponitur efficiens; causalitas enim effectiua est causalitas dependens, quia agens agit praesupposito fine; ita etiam Auerroistae super textum illum Metaphysicum, quod duplex motor requiritur, alter qui det permanentiam aeternam, dicunt esse duplicem secundum rationem, &motum ha bere aeternitatem non a ratione effectiua, sed a ratione finis, quasi finis habeat primitatem, &efficiens dependentiam, quod si hae duae rationes sunt in primo, includit in sua essentia dependentiam, &independentiam, &sic ex sua essentia non est penitus independens. Et illud considerandum, quod Plato, si mens facit, dicit eam non facere ex nihilo, &per ema nationem, sed praesupposito subiecto, nam facit mundum ex ente inordinato, &animam ex anima malefica, de qua in libro, de legibus; vnde Plato seruat conditionem potentiae acti uae, quae definitur per passiuam, quod destruunt isti, &non fa cit possibilitatem sine materia, vt faciunt isti, cum tamen materia sit prima radix possibilitatis.