# Disputatio de coelo 378

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/378

Cap. II. QVIDEM puto, nec Platonem tenuisse Deum facere; Bonum enim, quod supra Mentem sta tuit, ponit finem tantum, vt indicat vel ipsa appellatio, Mentem, quae est filia boni, opificem facit; aliquando eam sumit iunctam bono, & sic videtur vtrique tribuere vim effectiuam, quod & facit Aristoteles, accepto primo simul cum coelo; & si omnia a Deo fiant, habuit Plato pro impossibili esse aliqua aeterna, ali qua non; & obseruandum est in Platone, quod si mens facit, non facit ex nihilo, vt dicitur ab Auerroistis de productione, & emanatione a primo, sed facit praesupposita materia, vt in Timaeo. Puto etiam causalitatem effectiuam esse causalitatem diminutam, quia pręsupponat causalitatem finis, & ideo Deo detrahitur, si ponitur efficiens; causalitas enim effectiua est causalitas dependens, quia agens agit praesupposito fine; ita etiam Auerroistae super textum illum Metaphysicum, quod duplex motor requiritur, alter qui det permanentiam aeternam, dicunt esse duplicem secundum rationem, & motum ha bere aeternitatem non a ratione effectiua, sed a ratione finis, quasi finis habeat primitatem, & efficiens dependentiam, quod si hae duae rationes sunt in primo, includit in sua essentia dependentiam, & independentiam, & sic ex sua essentia non est penitus independens. Et illud considerandum, quod Plato, si mens facit, dicit eam non facere ex nihilo, & per ema nationem, sed praesupposito subiecto, nam facit mundum ex ente inordinato, & animam ex anima malefica, de qua in libro, de legibus; vnde Plato seruat conditionem potentiae acti uae, quae definitur per passiuam, quod destruunt isti, & non fa cit possibilitatem sine materia, vt faciunt isti, cum tamen materia sit prima radix possibilitatis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
