# Disputatio de coelo 380

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/380

dicitur, quod ab efficiente, quia potentia actiua est principium mouendi aliud, & materia non mouet seipsam; ex hoc igitur fit definitio efficientis comparando illud materiae, quia istae duae sunt causae antecedentes motum, & omnem actionem, inter quas materia est id ex quo, efficiens est vnde principium motus; cum autem motus sit etiam a materia, adiungitur in definitione efficientis, quod est principium primum: Si igitur ex hoc statuendus Deus efficiens, oportet, vt faciat ex materia. Quod vero sic intelligenda sit definitio, patet, quia alioquin non comprehenderet instrumentum, quod mouet motum, quod tamen est comprehendendum, si pharmacum, si semen debet comprehendi, vt vult Philosophus, & nisi velimus instrumentum habere aliam definitionem, & esse aliud genus causae, vt Plato. Sed esto, colligatur, quod sit efficiens, quia mouet, sequiturne ergo producit substantias? minime omnium, nam mouere praesupponit materiam, productio per emanationem ex nihilo est, ex nihilo autem nihil fit. Alij aliter, dicunt enim hanc esse definitionem agentis naturalis non communissimam, & esse agens Metaphysicum, de quibus suo loco. Quod dicit Aristoteles, Deus, & Natura nihil frustra faciunt, nihil incon ueniret si ex fama loqueretur. Ita Themistius, & Aristoteles, vt supra est notatum. At quaeso; facit, ego producit rerum substantias ex nihilo, est nimis remotum; sed quid longius? Deus facit, vt & Natura; natura est materia, vt etiam materia facit, vt omnes causae dicuntur facere, sic etiam causatio materiae dicitur actio aequiuoce ex tertio Physicorum, textu decimonono, & per similitudinem, prout causat, & promit a se suum actum secundum; sic & Deus facit, quomodocumque se habeat eius causalitas, quae est causalitas finis; sic enim dicitur facere propter finem, quatenus praesentia primi finis, qui est Deus, non permittit esse aliquid extra ordinem, & ad se non raptum pro bono vniuersi, & ita temere constitutum; vt esset, si ea essent quae in illa demonstratione ponuntur, quę haec sunt; demonstratio ibi est talis, si sunt in circulo motus contrarij, oportet esse aliquid frustra, Deus & Natura nihil frustra, ergo non sunt motus contrarij in circulo motus; quae circulo fiunt, ambo eadem attingunt, quare aliter frustra, non enim fit motus, nisi vt loca debita attingantur, quod si vnicus facit, cur erit aliter?

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
