# Disputatio de coelo 381

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/381

Praeterea impetus horum motuum vel sunt aequales, sic ambo motus frustra, quia neuter permittit alterum, vel vnus vincit, & sic alter motus non erit, quare frustra possibilis, cum non possit habere finem suum attingendi loca ad quae est, vt est de calceamento, cuius non fit calceatio. Vbi apparet praeter dicta, quod totum est de motu dictum, neque nos negabimus primum intellectum efficere motum; inde interim accipiamus, quod motus in coe lo est determinatus, adeo ne possit esse ad aliam partem, alioquin frustra illa possibilitas, quod inconuenit, vt hic Philosophus deducit; hoc vero secum affert organizationem, vt diximus loquentes de natura coeli; Locus primi de Coelo est ex ponendus, vt Alexander facit de corpore coelesti; neque enim attributa illa, vt ibi esse; quod dicit scitum, & alia conueniunt intelligentijs; neque illud, quod maxime videtur habere, optimam vitam, & sufficientissimam, non enim hoc illi tribuit secundum essentiam; istud ipsum id ostendit quod dicitur; perseuerant toto aeuo; vt supra est explicatum: Sed esto sint de intellectualibus, communicatum est esse, & viuere om nibus, prout coelo applicantur effectiue, nec etiam coelum erit, & viuet, nisi moueatur, & ab eo alia omnia, hoc dico; si velimus dicere id dictum de intelligentijs, & de vi effectiua, praeterquam quod illud erit de omnibus intelligentijs, non de sola prima, & communicatio alioquin potest dici ex sola praesentia, quę est causa, vt omnia sint secundum suos gradus ordinis in vniuerso, non per vllam productionem. Locus primi de Ortu, & interitu est talis. Disserere intendit de aeternita te generationis. Duo in ea sunt; vnum est permansio in eodem, alterum vicissitudo ortus & interitu, quod est mutatio ab vno in aliud, hęc duo duas causas requirunt, vnam semper eandem, aliam mutabilem, ideo duas causas effectiuas attulit, immobili causam ęternitatis, quod postea facit iuncta coelo per mo dum vnicum octauae sphaerae, & sic primum immobile accipipitur vt efficiens, principium aeternitatis in generatione, & interitu, prout coelo applicatur, & hoc nos concedimus, imo hoc illud est, quod dicit ibi Alexander, & nunc affertur a Sim plicio, yGoc ted!

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
