# Disputatio de coelo 382

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/382

plicio, quòd, vt se habeat, suo loco erit planum, cum loquemur, an separatum sit causa motus effectiua. Aristoteles postea remouet considerationem illam de effectiua causa aeterni tatis, tanquam ibi non considerandam, quia non facit ad suum propositum eo loco, nisi causa materialis. Laudat Philosophus in primo maiori Metaphysico Anaxagoram, & He rotimum, tanquam eos, qui bene fecerint introducentes cau sam effectricem vltra materiam, non tanquam eos, qui bene senserint de primo ente, & Anaxagoram tanquam eum, qui bene senserit positis suis principijs, non autem simpliciter, alioquin in primo Physicorum dicebat mentem Anaxagorae amentem; accipit igitur dicta Anaxagorae vbi sunt bona, vbi non sunt bona, ea reprobat, & haec est mirabilis ingenuitas Philosophi, & mirabile iudicium, quo latentem rosam secernit inter cumulum spinarum, quousque sunt bene tradita eousque omnia probat. Sic laudat, quod dixerit intellectum impassibilem, & immixtum tertio de Anima; reprobat autem, quod non dixerit, quomodo intelligat; sic laudat laudanda, & admittit, improbat improbanda, & reijcit: quod igitur sic introduxerit efficiens laudat, non quod bene senserit de efficiente. Dum se vertit ad Alexandrum, resumit primo definitionem efficientis, de qua dixerit Alexander, illam esse definitionem efficientis, quatenus efficiens, quare nihil posse esse efficiens, cui non conueniat, quare cum non conueniat primo, si non agit per motum, oportet dicere primum non esse efficiens, & solum debere omnia dici efficientia sub ea ratione formali, sub qua haec definitio illis conueniat, quare si conuenit primo non ratione productionis substantiarum, sed ratione motus non in se, sed vt coelo applicatur, sub hac sola ratione formali illud debere dici efficiens omnium, quatenus sit efficiens omnium sua natura factibilium, coelum autem non est factibile. Dictum Philosophi in secundo Physicorum est ad hominem contra Democritum, qui primam causam ponebat casum; ait hoc non posse esse, qui casus & fortuna praesupponunt intellectum & naturam, quare si casus ponitur causa, multo prius debet poni causa intellectus, & natura; Auxilium, quod conatur afferre Simplicius, nihil magis firmum: primo dicitur, quod primum secundum se acceptum dat motum vt finis, & dat esse vt finis, quia coelum includit in suo esse, esse ordinatum in mundi constitutione, quod habet ex primo fine, sine quo nihil esset.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
