Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 387
Unproofread scanNot analysed yet
Caput III. ONSTITVTVM est primam intelligentiam non esse principium in ratione efficientis, at solum ratione finis. Hoc satis videtur pro tota disputatione, nam si ab ea remouetur simpliciter effectio, certe nec facit alios intellectus, nec sensibiles substantias. Verumtamen demonstrationes vbique ex proprijs fieri debent, &hoc semper Aristoteles seruauit, qui, cum mundum aeternum demonstret, quamuis consequatur necessario eius aeternitatem aeternitas motus, tamen eam particulariter assumit demonstrandam; nec bene vnquam ali quid videtur aliqua de re statutum, nisi id in omnibus ad eam pertinentibus sit statutum, quare firmior erit demonstratio de vi effectiua primi intellectus, vbi etiam de alijs intelligentijs ab eo producendis, &de natura sensibili erit demonstratum. Dicamus igitur paucis de horum vnoquoque. Intelligentiae Quantum ergo attinet ad intelligentias, visum est aliquibus an productae. asserendum eas esse productas, sic Plato ponit Mentem filiam Boni. Sic Animam mundi ab opifice dicit esse factam, ab Ari Ratio ex Aristotele. stotele vero dicitur inter istas vnum esse principem, qualis erit hic principatus, nisi sit intelligentiarum, inter quas ponitur princeps, effector, &productor? Hic multiplex disputatio, alij omnes a Deo productas, vnam tamen immediatius altera. Auicennas secundam a prima, &tertiam a secunda, &sic successiue, quia ab vno non proueniat nisi vnum. DistinDistinctiones guunt autem passim pro rei explicatione quatuor distinctioquattuor pro nibus. Prima est, duplex esse agens, verum, &per similituhac perscrutadinem, quod accipiunt ex Auerroe quarto de Coelo, comtione. Prima. mento primo, &capite secundo, libelli de substantia orbis. Quaerunt autem Auerrois sequaces, multipliciter altercantes, mentem sui doctoris, quas disputationes colligit Zimara in quaestione de triplici causalitate intelligentiae, in hoc tamen fere consentiunt, &determinant, Agens verum esse id, quod agit per transmutationem cum abiectione contrarij; Agens per similitudinem esse producens per simplicem emanationem, quam dicunt esse motum quendam metaphoricum, aut respectum sequentem ad motum metaphoricum.